<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis <lb/>
            deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; <lb/>
            zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne <lb/>
            adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, <lb/>
            satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, <lb n="20"/>
            quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam <lb/>
            commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista <lb/>
            uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur <lb/>
            et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: <lb/>
            ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter <lb n="25"/>
            hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans <lb/>
            enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius <lb/>
            zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista

<note type="footnote"> 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. </note>

<note type="footnote" rend="script"> . 1 testamenti <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> 3 dl <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> nostri <hi rend="italic">om. P</hi> 6 eamj <lb/>
            illam <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 7 ergo] uero <hi rend="italic">S</hi> etiam om. <hi rend="italic">Vb</hi> 8 uellit P ueteri <lb/>
            <hi rend="italic">TCSVb</hi> 10 pedum eiug <hi rend="italic">b</hi> 15 fabricatis ab hominibus <hi rend="italic">V</hi> 16 exd <lb/>
            <lb/>
            hodoP 18 huic-est <hi rend="italic">(tme. rubric.) P</hi> quo <hi rend="italic">P</hi> 19 caluinpniatur <hi rend="italic">CV</hi> <lb/>
            20 adorare b 21 numerosimam <hi rend="italic">(sed</hi> ssi <hi rend="italic">affix. est</hi> uoci commemorant) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 istius <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 28 zelare] adorare <hi rend="italic">GTCSVb</hi> dicant <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, <lb/>
            et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus <lb/>
            iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim <lb/>
            deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt <lb/>
            et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis<lb n="5"/>
            nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur <lb/>
            prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, <lb/>
            sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs <lb/>
            te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis <lb/>
            est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum<lb n="10"/>
            animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum <lb/>
            torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. <lb/>
            qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque <lb/>
            cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim <lb/>
            haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili <lb n="15"/>
            maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis <lb/>
            temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum <lb/>
            ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus <lb/>
            intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, <lb/>
            his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni <lb n="20"/>
            solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate <lb/>
            dei se putant homines dicere, indigna esse illius <lb/>
            maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox <lb/>
            humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem <lb/>
            cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil <lb n="25"/>
            aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. <lb/>
            maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet.

<note type="footnote"> 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 et mnndus] mundus <hi rend="italic">b</hi> 4 dissertant <hi rend="italic">GT</hi> discertant <hi rend="italic">C</hi> disertant <hi rend="italic">Vb</hi> <lb/>
            desertant <hi rend="italic">S</hi> 7 prudentia <hi rend="italic">C, (in marg</hi>. i prudentia) <hi rend="italic">T</hi> 9 d's V <lb/>
            11 animg <hi rend="italic">P</hi> morem suam et <hi rend="italic">V</hi> 12 sincerissimamque <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            15 horrescunt <hi rend="italic">SV</hi> 16 maiestate <hi rend="italic">S</hi> dei <hi rend="italic">Otn. GTCSVb</hi> istiusd <lb/>
            <lb/>
            modi <hi rend="italic">b</hi> 17 dicant] putent <hi rend="italic">C</hi> putant <hi rend="italic">b</hi> 19 sunt <hi rend="italic">b</hi> 20 hiis <hi rend="italic">V</hi> aput <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            V <lb/>
            solent poni <hi rend="italic">Y</hi> 21 ammonerentur <hi rend="italic">V</hi> 22 putant se <hi rend="italic">V</hi> 23 illa P1 <lb/>
            25 nil <hi rend="italic">GVb</hi> 27 zelotipia <hi rend="italic">TCV</hi> solept <hi rend="italic">V</hi> solent <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="137"/>
            itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et <lb/>
            iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate <lb/>
            peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano <lb/>
            loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et <lb/>
            recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui <lb n="5"/>
            certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus <lb/>
            tuis nec admirabilior nec gratior misericordia <lb/>
            est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod <lb/>
            miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo <lb/>
            uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius <lb n="10"/>
            responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare <lb/>
            uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, <lb/>
            sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem <lb/>
            facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. <lb/>
            sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de <lb n="15"/>
            rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope <lb/>
            omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes <lb/>
            noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime <lb/>
            commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant <lb/>
            quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum <lb n="20"/>
            cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia <lb/>
            sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu <lb/>
            animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis <lb/>
            condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. <lb/>
            sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, <lb n="25"/>
            quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo <lb/>
            dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio

<note type="footnote"> 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 </note>

<note type="footnote" rend="script"> dl v <lb/>
            3 oincaretP4 <hi rend="italic">5 calgmniatus P2 calurapniatus CV</hi> 6 cesari P 7 tuis <lb/>
            4 <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> ammirabilior <hi rend="italic">G</hi> 9 numquidj nonquid <hi rend="italic">V</hi> 10 tullius calumi <lb/>
            <lb/>
            pniosis V 11 mg nomine P <hi rend="italic">14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O</hi> <lb/>
            a <lb/>
            17 omni P omnis (e in i <hi rend="italic">corr.) G</hi> 20 nec V 21 in deo esse <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            •b»q: <lb/>
            22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 ut] et P 27 et] uel <hi rend="italic">GTCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="138"/>
            testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in <lb/>
            uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, <lb/>
            aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc <lb/>
            modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in <lb/>
            nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene<lb n="5"/>
            autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus <lb/>
            unitate et pace concinere? 
</p></div></div></body></text></TEI>