De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. . 1 testamenti (s. I.) C 3 dl (s. l.) P nostri om. P 6 eamj illam GTCSVb 7 ergo] uero S etiam om. Vb 8 uellit P ueteri TCSVb 10 pedum eiug b 15 fabricatis ab hominibus V 16 exd hodoP 18 huic-est (tme. rubric.) P quo P 19 caluinpniatur CV 20 adorare b 21 numerosimam (sed ssi affix. est uoci commemorant) C 23 istius GTCSVb 28 zelare] adorare GTCSVb dicant G euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 2 et mnndus] mundus b 4 dissertant GT discertant C disertant Vb desertant S 7 prudentia C, (in marg . i prudentia) T 9 d's V 11 animg P morem suam et V 12 sincerissimamque GTCSVb 15 horrescunt SV 16 maiestate S dei Otn. GTCSVb istiusd modi b 17 dicant] putent C putant b 19 sunt b 20 hiis V aput P V solent poni Y 21 ammonerentur V 22 putant se V 23 illa P1 25 nil GVb 27 zelotipia TCV solept V solent C itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 dl v 3 oincaretP4 5 calgmniatus P2 calurapniatus CV 6 cesari P 7 tuis 4 om. P ammirabilior G 9 numquidj nonquid V 10 tullius calumi pniosis V 11 mg nomine P 14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O a 17 omni P omnis (e in i corr.) G 20 nec V 21 in deo esse V •b»q: 22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis b 24 ut] et P 27 et] uel GTCSVb testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus unitate et pace concinere?