<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis <lb/>
            deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; <lb/>
            zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne <lb/>
            adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, <lb/>
            satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, <lb n="20"/>
            quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam <lb/>
            commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista <lb/>
            uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur <lb/>
            et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: <lb/>
            ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter <lb n="25"/>
            hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans <lb/>
            enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius <lb/>
            zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista

<note type="footnote"> 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. </note>

<note type="footnote" rend="script"> . 1 testamenti <hi rend="italic">(s. I.) C</hi> 3 dl <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> nostri <hi rend="italic">om. P</hi> 6 eamj <lb/>
            illam <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 7 ergo] uero <hi rend="italic">S</hi> etiam om. <hi rend="italic">Vb</hi> 8 uellit P ueteri <lb/>
            <hi rend="italic">TCSVb</hi> 10 pedum eiug <hi rend="italic">b</hi> 15 fabricatis ab hominibus <hi rend="italic">V</hi> 16 exd <lb/>
            <lb/>
            hodoP 18 huic-est <hi rend="italic">(tme. rubric.) P</hi> quo <hi rend="italic">P</hi> 19 caluinpniatur <hi rend="italic">CV</hi> <lb/>
            20 adorare b 21 numerosimam <hi rend="italic">(sed</hi> ssi <hi rend="italic">affix. est</hi> uoci commemorant) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            23 istius <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 28 zelare] adorare <hi rend="italic">GTCSVb</hi> dicant <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, <lb/>
            et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus <lb/>
            iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim <lb/>
            deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt <lb/>
            et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis<lb n="5"/>
            nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur <lb/>
            prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, <lb/>
            sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs <lb/>
            te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis <lb/>
            est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum<lb n="10"/>
            animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum <lb/>
            torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. <lb/>
            qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque <lb/>
            cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim <lb/>
            haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili <lb n="15"/>
            maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis <lb/>
            temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum <lb/>
            ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus <lb/>
            intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, <lb/>
            his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni <lb n="20"/>
            solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate <lb/>
            dei se putant homines dicere, indigna esse illius <lb/>
            maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox <lb/>
            humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem <lb/>
            cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil <lb n="25"/>
            aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. <lb/>
            maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet.

<note type="footnote"> 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 et mnndus] mundus <hi rend="italic">b</hi> 4 dissertant <hi rend="italic">GT</hi> discertant <hi rend="italic">C</hi> disertant <hi rend="italic">Vb</hi> <lb/>
            desertant <hi rend="italic">S</hi> 7 prudentia <hi rend="italic">C, (in marg</hi>. i prudentia) <hi rend="italic">T</hi> 9 d's V <lb/>
            11 animg <hi rend="italic">P</hi> morem suam et <hi rend="italic">V</hi> 12 sincerissimamque <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            15 horrescunt <hi rend="italic">SV</hi> 16 maiestate <hi rend="italic">S</hi> dei <hi rend="italic">Otn. GTCSVb</hi> istiusd <lb/>
            <lb/>
            modi <hi rend="italic">b</hi> 17 dicant] putent <hi rend="italic">C</hi> putant <hi rend="italic">b</hi> 19 sunt <hi rend="italic">b</hi> 20 hiis <hi rend="italic">V</hi> aput <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            V <lb/>
            solent poni <hi rend="italic">Y</hi> 21 ammonerentur <hi rend="italic">V</hi> 22 putant se <hi rend="italic">V</hi> 23 illa P1 <lb/>
            25 nil <hi rend="italic">GVb</hi> 27 zelotipia <hi rend="italic">TCV</hi> solept <hi rend="italic">V</hi> solent <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="137"/>
            itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et <lb/>
            iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate <lb/>
            peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano <lb/>
            loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et <lb/>
            recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui <lb n="5"/>
            certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus <lb/>
            tuis nec admirabilior nec gratior misericordia <lb/>
            est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod <lb/>
            miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo <lb/>
            uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius <lb n="10"/>
            responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare <lb/>
            uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, <lb/>
            sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem <lb/>
            facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. <lb/>
            sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de <lb n="15"/>
            rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope <lb/>
            omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes <lb/>
            noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime <lb/>
            commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant <lb/>
            quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum <lb n="20"/>
            cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia <lb/>
            sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu <lb/>
            animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis <lb/>
            condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. <lb/>
            sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, <lb n="25"/>
            quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo <lb/>
            dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio

<note type="footnote"> 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 </note>

<note type="footnote" rend="script"> dl v <lb/>
            3 oincaretP4 <hi rend="italic">5 calgmniatus P2 calurapniatus CV</hi> 6 cesari P 7 tuis <lb/>
            4 <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> ammirabilior <hi rend="italic">G</hi> 9 numquidj nonquid <hi rend="italic">V</hi> 10 tullius calumi <lb/>
            <lb/>
            pniosis V 11 mg nomine P <hi rend="italic">14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O</hi> <lb/>
            a <lb/>
            17 omni P omnis (e in i <hi rend="italic">corr.) G</hi> 20 nec V 21 in deo esse <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            •b»q: <lb/>
            22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 ut] et P 27 et] uel <hi rend="italic">GTCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="138"/>
            testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in <lb/>
            uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, <lb/>
            aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc <lb/>
            modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in <lb/>
            nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene<lb n="5"/>
            autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus <lb/>
            unitate et pace concinere? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, <lb/>
            quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris <lb/>
            legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus<lb n="10"/>
            non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae <lb/>
            autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis <lb/>
            anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. <lb/>
            cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus <lb/>
            uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno<lb n="15"/>
            lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate <lb/>
            homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt <lb/>
            insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis <lb/>
            interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat <lb/>
            potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus:<lb n="20"/>
            quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et <lb/>
            dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur <lb/>
            anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo <lb/>
            ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum <lb/>
            sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. <lb n="25"/>
            nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare <lb/>
            miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. <lb/>
            Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 </note>

<note type="footnote"> 2 ueteri <hi rend="italic">TCVb</hi> iustitiA <hi rend="italic">TCb</hi> 5 iustitiain dei] iustitiam <hi rend="italic">b</hi> 7 continere <lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> 9 sit carnis <hi rend="italic">GTCSVb</hi> huie-legis <hi rend="italic">(mai. rubric.) P</hi> <lb/>
            10 dominus dicit <hi rend="italic">Tb</hi> 11 occidunt <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 12 sanguis anima <hi rend="italic">(in<lb/>
             ras.) C</hi> 15 ęscam <hi rend="italic">P</hi> ceno <hi rend="italic">P</hi> 16 hac <hi rend="italic">P</hi> 19 nocere] facere <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            habeant <hi rend="italic">P</hi> 25 humana anima <hi rend="italic">V</hi> 27 pr?mittuntur <hi rend="italic">P2</hi> permittuntur <lb/>
            intelligere <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="139"/>
            quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad <lb/>
            nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest <lb/>
            aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis <lb/>
            pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum <lb/>
            animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — <lb n="5"/>
            clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis <lb/>
            clausa esse consentiant. 
</p><p rend="script">Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel <lb/>
            Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum <lb/>
            doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo <lb n="10"/>
            ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, <lb/>
            quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum <lb/>
            animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, <lb/>
            partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae <lb/>
            sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere <lb n="15"/>
            tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. <lb/>
            non enim parentum suorum animas, quibus illa <lb/>
            omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua <lb/>
            ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, <lb/>
            non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. <lb n="20"/>
            opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum <lb/>
            animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de <lb/>
            tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum <lb/>
            freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? <lb/>
            ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos <lb n="25"/>
            et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non <lb/>
            temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant

<note type="footnote" rend="script"> ab' 1 <lb/>
            2 ledi P <hi rend="italic">3 animis P~</hi> 5 racionales P <hi rend="italic">6 existimant V</hi> sine <lb/>
            bT a  I <lb/>
            pecorQ animas clausQ esse Pl 10 <hi rend="italic">recteP2</hi> 13 <hi rend="italic">igne GTCSVb</hi> consumpte <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 argefactae <hi rend="italic">G</hi> arefacte <hi rend="italic">V</hi> 15 sunt <hi rend="italic">SVeTb</hi> esse <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere <hi rend="italic">usque ad<lb/>
             conuineeret repetita pr. m. del.) P</hi> 17 alabus b 18 dixit] idg di* b <lb/>
            om. <hi rend="italic">P</hi> 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet <lb/>
            ipse adimantus <hi rend="italic">G</hi> ipse ad. faciet <hi rend="italic">TCSVb</hi> 22 belliina <hi rend="italic">TS</hi> 24 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 25 pediculos <hi rend="italic">TCiYb</hi> pediculos G* </note><lb/>
             
<pb n="140"/>
            usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas <lb/>
            posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum <lb/>
            rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et <lb/>
            cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum <lb/>
            licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam<lb n="5"/>
            reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum <lb/>
            catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna <lb/>
            mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non <lb/>
            potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? <lb/>
            et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in<lb n="10"/>
            apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque <lb/>
            in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? <lb/>
            ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per <lb/>
            istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus <lb/>
            homicidiorum sceleribus obruuntur. <lb n="15"/>
            
</p><p>Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam <lb/>
            eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, <lb/>
            quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum <lb/>
            illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit <lb/>
            dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis <lb n="20"/>
            sui. 
</p><p rend="script">Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum <lb/>
            dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit <lb/>
            in istis spiritus meus, quia caro sunt. et <lb/>
            totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum <lb n="25"/>
            promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus <lb/>
            iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia

<note type="footnote"> 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 retineantur <hi rend="italic">b</hi> peidiculis <hi rend="italic">Pl</hi> pediculis <hi rend="italic">TCSVG1</hi> pediculis <lb/>
            et pulicibus <hi rend="italic">b</hi> 5 cur <hi rend="italic">(s. l.) P1</hi> uulpeculam (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) P1 <lb/>
            8 cur—potest <hi rend="italic">mn. P</hi> 9 istum fi potest 1' stelionem (ste <hi rend="italic">ex</hi> sti <hi rend="italic">corr.) pi</hi>. <lb/>
            etel; iunem (1 <hi rend="italic">er.) G</hi> 10 ct si-potest (8. <hi rend="italic">l. m. 2 add.) P</hi> locustam <lb/>
            (lu <hi rend="italic">in</hi> lo <hi rend="italic">corr.) P</hi> 11 cimicem] cuncem <hi rend="italic">C</hi> 14 credulitatem <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            numa <lb/>
            in munera bilibus <hi rend="italic">G1</hi> 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            24 quia] quoniam <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 25 animis <hi rend="italic">Pl</hi> </note><lb/>
             
<pb n="141"/>
            neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut <lb/>
            angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum <lb/>
            sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, <lb/>
            fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. <lb/>
            quod non una separata et ad fraudem commemorata <lb n="5"/>
            sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius <lb/>
            lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic <lb/>
            enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem <lb/>
            et mortale hoc induere inmortalitatem. quod <lb/>
            eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, <lb n="10"/>
            cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem <lb/>
            hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, <lb/>
            alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; <lb/>
            sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; <lb/>
            alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria <lb n="15"/>
            stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic <lb/>
            et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, <lb/>
            surget in incorruptione: seminatur in contumelia, <lb/>
            surget in gloria; seminatur in infirmitate, <lb/>
            surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget <lb n="20"/>
            corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, <lb/>
            sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in <lb/>
            animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. <lb/>
            sed non primum quod spiritale est, sed quod <lb/>
            animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; <lb n="25"/>
            secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, <lb/>
            tales et terreni, et qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni,

<note type="footnote"> 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 non nnbent <hi rend="italic">TGSVb,</hi> (fi <hi rend="italic">s. l. a m</hi>. ]) <hi rend="italic">G</hi> 6 pocios <hi rend="italic">P</hi> 7 est om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            m <lb/>
            8 dicit apostolus <hi rend="italic">b</hi> 9 iomortalitatem <hi rend="italic">02</hi> 10 eum] cum—diceret <hi rend="italic">b</hi> 14 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. TCSVb</hi> 15 <hi rend="italic">etpost</hi> solis <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P <lb/>
            17 corpus (I. <hi rend="italic">I.) G om. TCSVb</hi> 18 surget (e <hi rend="italic">ex</hi> i corr.) <hi rend="italic">P</hi> 21 sispiritale <lb/>
            <hi rend="italic">om. QTCSVb</hi> 22 sicgt <hi rend="italic">FlG</hi> 23 fptl P3 24 prius <hi rend="italic">T eat</hi> <lb/>
            om. <hi rend="italic">b</hi> 25 amale <hi rend="italic">C</hi> postea quod <hi rend="italic">V</hi> 26 caelestis <hi rend="italic">(s. l. m. 2) P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="142"/>
            induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem <lb/>
            dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate <lb/>
            possidere non possunt neque corruptio incorruptionem <lb/>
            hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare <lb/>
            hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non<lb n="5"/>
            commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus <lb/>
            hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam <lb/>
            domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum <lb/>
            est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem <lb/>
            acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi<lb n="10"/>
            sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et <lb/>
            terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et <lb/>
            caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam <lb/>
            corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum <lb/>
            gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale<lb n="15"/>
            corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum <lb/>
            est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus <lb/>
            omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel <lb/>
            morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale <lb/>
            appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. <lb n="20"/>
            ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum <lb/>
            est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia <lb/>
            nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc <lb/>
            potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque <lb/>
            aeternitati nulla corruptione resistere poterit. 
</p><p rend="script">Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam <lb n="25"/>
            istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus <lb/>
            dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate <lb/>
            possidere non possunt neque corruptio

<note type="footnote" rend="script"> 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            Oliii nv 6t <lb/>
            8 n <hi rend="italic">G1</hi> 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales <hi rend="italic">om. C</hi> tales G <lb/>
            by. <lb/>
            14 corpori P 15 spiritale dixit <hi rend="italic">GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">omnimodo GTCSVb</hi> 19 quia quod modo <hi rend="italic">b</hi> 20 putandum est <hi rend="italic">TCSYb</hi> <lb/>
            21 qua P1 quoniam <hi rend="italic">S V</hi> 23 plenę P subiectum] subditum <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            adhuc om. <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 25 aeternitate P1 29 possedere P1 </note><lb/>
             
<pb n="143"/>
            incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo <lb/>
            subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes <lb/>
            quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur <lb/>
            in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim <lb/>
            tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. <lb n="5"/>
            deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante <lb/>
            commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. <lb/>
            statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere <lb/>
            incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. <lb/>
            hinc ergo adparet. quia caro et sanguis <lb n="10"/>
            regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem <lb/>
            et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, <lb/>
            sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione <lb/>
            tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari <lb/>
            solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio <lb n="15"/>
            non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic <lb/>
            accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo <lb/>
            modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non <lb/>
            curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, <lb/>
            tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in <lb n="20"/>
            escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse <lb/>
            positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum <lb/>
            illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. <lb/>
            quae iam per dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat <lb n="25"/>
            Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali <lb/>
            sequente petra, petra autem erat Christus. notum est <lb/>
            autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo,

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 adtendite Pl attendite <hi rend="italic">Gb</hi> 2 uobis dico <hi rend="italic">TCSVb</hi> 4 athomo <hi rend="italic">CV</hi> <lb/>
            atomo P1 canet (e <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">PG</hi> 5 inmutabimur <hi rend="italic">CSTb</hi> 6 contexit <lb/>
            P1 9 corruptiong <hi rend="italic">Y</hi> 10 adparet Pl 11 possidebit <hi rend="italic">C</hi> indu- <lb/>
            Iñ <lb/>
            eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP <lb/>
            . <lb/>
            aijsumendum <hi rend="italic">G</hi> in signo om. <hi rend="italic">GTeSJõ</hi> 27 sequenti <hi rend="italic">P,</hi> (e <hi rend="italic">in</hi> i m. <lb/>
            <hi rend="italic">pr. corr.) G</hi> sequente eos <hi rend="italic">b</hi> 28 aquA <hi rend="italic">(ulrg. m. rec. add.) P</hi> eremo <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="144"/>
            de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen <lb/>
            ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. <lb/>
            quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, <lb/>
            id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non <lb/>
            necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter<lb n="5"/>
            possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, <lb/>
            non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed <lb/>
            quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. <lb/>
            ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>De eo, quod scriptum est in deuteronomio: uidete, ne<lb n="10"/>
            obliuiscamini testamentum dei uestri quod conscripsit <lb/>
            et faciatis uobis effigies et imagines, addidit etiam dicens: <lb/>
            deus uester ignis est edax et deus zelans. haec uerba <lb/>
            de scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit; eius enim <lb/>
            calumnias refutandas refellendasque. suscepimus. sed et iam<lb n="15"/>
            superius de zelo dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. <lb/>
            meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic <lb/>
            sic eum de zelo dei criminatum scripturas, ut adiungeret <lb/>
            etiam, quod de simulacris non colendis in illis libris praeci- pitur <lb/>
            a domino deo nostro, quasi non ob aliud reprehendat <lb n="20"/>
            zelum dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum <lb/>
            prohibemur; uult ergo uideri fauere-se simulacris. quod propterea <lb/>
            faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam <lb/>
            paganorum concilient beneuolentiam. huic autem legis capitulo <lb/>
            etiam illud obponunt. ubi quidam accessit ad dominum et ait <lb n="25"/>
            illi: magister bone, quid faciens possidebo uitam

<note type="footnote">10 Deut. 4, 23 sq. 26 Mare. 10. 17 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 loquebatur <hi rend="italic">om. b</hi> haec <hi rend="italic">S</hi> 2 dicit] ait <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 3 inciperetur P <lb/>
            illam] eam <hi rend="italic">V</hi> 6 calomniantur P calumpniantur <hi rend="italic">CV</hi> 7 illi adsolent] <lb/>
            r ee ie <lb/>
            <hi rend="italic">illas solent CSG Vb</hi> igridere G 9 Te//Ira P 10 uide <hi rend="italic">G</hi> 12 imagines <lb/>
            eteffigiesF <hi rend="italic">additffTCFft</hi> IScalumpniasr 17 nosolim Pg <hi rend="italic">18 sic om. P</hi> <lb/>
            V <lb/>
            21 cultp Ps simulachrorum <hi rend="italic">C</hi> 22 simulachris <hi rend="italic">C</hi> 24 consilient <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            beniuolentia <hi rend="italic">b</hi> benigniuolentia <hi rend="italic">V</hi> 25 etiam <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> illud <lb/>
            obponunt] illud euangelicum opponit <hi rend="italic">GTCSV</hi> illud euangelitl opponit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 possedebo P' uitam aeternam <hi rend="italic">possidebo GTCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="145"/>
            aeternam? cui respondit Iesus: quid me interrogas de <lb/>
            bono? nemo bonus nisi unus deus. ut ex hoc uidelicet <lb/>
            contraria ista esse arbitremur, quia in lege dicitur: deus <lb/>
            ignis edax. et: deus zelans, in euangelio autem: nemo <lb/>
            bonus, nisi unus deus. <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Et de zelo quidem iam responsum est non sic esse ista <lb/>
            uerba in scripturis posita, ut aliquam dei perturbationem craciatumue <lb/>
            significent, sed quia nihil dignum de deo dici potest, <lb/>
            propterea usque ad ista peruentum est: quae cum homines <lb/>
            indigna esse putauerint. cogantur discere etiam illa, quae conuenienter <lb n="10"/>
            de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant, <lb/>
            indigna esse maiestate dei; cuius sapientia cum descensura <lb/>
            esset usque ad corpus humanum. prius usque ad humana <lb/>
            uerba descendit. quod uerbum cum discutere coepero. proprie <lb/>
            me dixisse non uideo: non enim potest descendere, nisi quod <lb n="15"/>
            etiam de loco in locum moueri potest. nam qui descendit, <lb/>
            locum superiorem deserere et inferiorem petere uidetur. dei <lb/>
            autem sapientia cum tota ubique praesto sit, nullo pacto <lb/>
            migrare de loco in locum potest. de qua Iohannes in euangelio <lb/>
            melius ait tamquam dominici pectoris particeps. ait enim: <lb n="20"/>
            in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est <lb/>
            et mundus eum non cognouit; et tamen etiam ipse adiungit <lb/>
            et dicit: in sua propria uenit et sui eum non <lb/>
            receperunt. quomodo hic erat et quomodo uenit, nisi quia <lb/>
            illa sublimitas ineffabilis ut hominibus congruat, humanis sonis <lb n="25"/>
            significanda est? ut autem deos homines faciat. diuino est <lb/>
            intellegenda silentio. potest ergo reddi ratio, quare ita dictum <lb/>
            sit; non tamen potest aliquid de deo digne dici, quod ideo <lb/>
            iam indignum est, quia potuit dici. tolle de zelo errorem et

<note type="footnote"> 1 Marc. 10, 17 sq. 21 Ioh. 1, 10 sq. <lb/>
            O1 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 10 dicere <hi rend="italic">b</hi> 11 de <hi rend="italic">(m. 3 CIlld.) V</hi> infabili G 12 maiestat? <hi rend="italic">VP</hi> <lb/>
            descensura <hi rend="italic">(ex</hi> disc. <hi rend="italic">corr.) P2</hi> 14 euml si <hi rend="italic">GTCSb</hi> cepero PG3 <lb/>
            et <lb/>
            17$4 <hi rend="italic">G</hi> 18 presto <hi rend="italic">P</hi> 20 melius G <hi rend="italic">om. TCSYb</hi> ait] dicit <hi rend="italic">TCb</hi> <lb/>
            pec//toris <hi rend="italic">(corr. ex</hi> peccatoris) <hi rend="italic">G</hi> 22 etiam <hi rend="italic">om. SV</hi> 25 sullimitas <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 26 autem] ante V 28 sit] est V </note>

<note type="footnote"> XXV. AUK. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 10 </note><lb/>
             
<pb n="146"/>
            dolorem, quid remanebit aliud nisi uoluntas castitatem custodiens <lb/>
            et corruptionem uindicans coniugalem ? quo igitur uerbo <lb/>
            nisi zelo dei melius posset insinuari. quod uocamur ad coniugium <lb/>
            dei et non uult nos turpi amore corrumpi et punit <lb/>
            inpudicitiam nostram et diligit castitatem <sic>iJ</sic> non enim frustra<lb n="5"/>
            etiam uulgo dici solet: qui non zelat. non amat. 
</p><p>Ad hoc pertinet etiam quod dictum est: ignis edax: <lb/>
            de quo disputare non debeo, sed ipsos potius interrogare. * <lb/>
            quem ignem dixerit dominus se uenisse mittere in hunc <lb/>
            mundum. hoc enim dictum est in euangelio, quod illi accusare<lb n="10"/>
            non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant <lb/>
            christianos. quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum <lb/>
            dominus dixerit: ignem ueni mittere in hunc mundum. <lb/>
            miseri dicunt: sed illud aliud est. quibus respondemus: et <lb/>
            hoc aliud est: noli metuere. nam ipse Christus loquitur etiam <lb n="15"/>
            in uetere testamento. cum dicit: ego sum ignis edax. qui <lb/>
            loquitur in euangelio. quod ignem uenerit in hunc mundum <lb/>
            mittere. id est uerbum dei, quod est ipse. nam ueteres utique <lb/>
            scripturas exposuit post resurrectionem discipulis incipiens a <lb/>
            Moyse et prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se<lb n="20"/>
            accepisse confessi sunt dicentes: nonne cor nostrum erat <lb/>
            ardens in uia. cum aperiret nobis scripturas? ipse est <lb/>
            ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor et <lb/>
            innouat hominem, ut ex eo, quod deus ignis est edax. faciat, <lb/>
            ut eum nos amemus, ex eo autem, quod zelans est. ipse nos<lb n="25"/>
            amet. nolite ergo timere ignem, quod est deus, sed timete <lb/>
            ignem, quem parauit haereticis deus. 
</p><p rend="script">Quod enim Adimantus elegit de euangelio locum. quem <lb/>
            huic legis capitulo tamquam contrarium apud inperitos obicerct,

<note type="footnote"> 13 Luc. 12, 49 16 Deut. 4, 24; 9, 3 21 Lue. 24. 32 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 custodiens eastitatem <hi rend="italic">Tb</hi> 3 quo b » inpudieiciam <hi rend="italic">P</hi> 7 etiam <lb/>
            pertinet <hi rend="italic">GCSVb</hi> eaax ignis <hi rend="italic">l'b</hi> 8 potius ipsos <hi rend="italic">TSb</hi> 11 despiciiVr <hi rend="italic">b <lb/>
            (in marg.)</hi> 13 hunc munilum] terram <hi rend="italic">(i TCSVb</hi> 16 ueteri <hi rend="italic">GTCSb</hi> <lb/>
            17 ignem mittere uenerit <hi rend="italic">V</hi> 21 ardens erat <hi rend="italic">TSCVGb</hi> 23 edens <lb/>
            edax G 24 est <hi rend="italic">(s. I.) P1</hi> 25 zelansj deus zelans <hi rend="italic">GTCSVb.l' (ds s</hi>. <lb/>
            (Om <lb/>
            <hi rend="italic">I. m. 2)</hi> 27 <hi rend="intraline">em</hi>quod <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="147"/>
            ubi ait dominus: nemo bonus, nisi unus deus, quotiens <lb/>
            inuenitur bonitas dei in uetere testamento. quis numerare <lb/>
            sufficiat? unum tamen ponam. quod cotidie in ecclesiis cantatur: <lb/>
            confitemini domino. quoniam bonus est, quoniam <lb/>
            in saeculum misericordia eius. certe et hoc zelanti deo, <lb n="5"/>
            sicut Manichaei existimant. uidetur esse contrarium et tamen <lb/>
            in libris ueteris testamenti cantatur. item rex ille. qui cum <lb/>
            filio suo nuptias faceret, inuenit inter discumbentes hominem <lb/>
            non habentem uestem nuptialem et eum primo amici nomine <lb/>
            appellans manibus et pedibus conligatis mitti iussit in tenebras <lb n="10"/>
            exteriores. moleste intellegentibus non uidetur bonus. et si <lb/>
            ipsum quisquam capitulum euangelii proponeret. et sicut facit <lb/>
            Adimantus de uetere testamento, ita euangelium calumniose <lb/>
            accusaret laudans potius ueteris testamenti libros, ubi scriptum <lb/>
            est: confitemini domino, quoniam bonus est, quoniam <lb n="15"/>
            in saeculum misericordia eius, et reprehendens in nouo, <lb/>
            quod uocatus conuiua in tantum subplicium propter - uestem <lb/>
            mittitur, et hoc fraudulenta peruersitate adsidue faceret. ut <lb/>
            omnia loca lenitatis de uetere testamento colligeret et loca <lb/>
            seueritatis de nouo, et haec sibi aduersa esse contenderet, <lb n="20"/>
            laudans uetus et reprehendens nouum: similiter inueniret <lb/>
            inperitos et diuinarum scripturarum miserabiliter ignaros, <lb/>
            quibus persuaderet uetus potius testamentum quam nouum <lb/>
            esse retinendum. quod cum isti ex alia parte faciunt, id est <lb/>
            uetus reprehendentes quasi contrarium nouo. miror, quod non <lb n="25"/>
            cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere et diuina <lb/>
            ope intellectum utrumque laudare fraudemque istorum atque <lb/>
            malitiam uel dolere tamquam hominum uel cauere tamquam <lb/>
            haereticorum uel inridere tamquam inperitorum et superborum.

<note type="footnote"> 4 Ps. 117, 1 et 29 10 &lt; f. Matth. 22, 2 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quoties <hi rend="italic">TSVC</hi> 2 ueteri <hi rend="italic">PlGb</hi> 3 ecclesial (e <hi rend="italic">er.) G</hi> ecclesia. <hi rend="italic">TSOVb</hi> <lb/>
            4 est <hi rend="italic">om. TSCVh</hi> 5 saeculum <hi rend="italic">om. V</hi> 9 nuptialem (b <hi rend="italic">corr. in</hi> p) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 ueteri <hi rend="italic">GSCVTb</hi> 15 est <hi rend="italic">om. TSCVb</hi> 16 repręhendens <hi rend="italic">P</hi> 20 nouo] <lb/>
            uouo <hi rend="italic">C</hi> 22 ignaros (u <hi rend="italic">corr. in</hi> o) <hi rend="italic">P</hi> 25 reprehendentes <hi rend="italic">P</hi> miror) <lb/>
            minor <hi rend="italic">V</hi> 27 intellectu <hi rend="italic">G</hi> 28 maliciam <hi rend="italic">PC</hi> delgrP <hi rend="italic">p2</hi> dolore <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note>
<pb n="148"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum <lb/>
            desiderium animae tuae occide et manduca omnem <lb/>
            carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. <lb/>
            caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde <lb/>
            tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus<lb n="5"/>
            contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait: <lb/>
            non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia <lb/>
            et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est <lb/>
            non manducare carnem neque bibere uinum et iterum: <lb/>
            non potestis mensae domini participare et mensae<lb n="10"/>
            daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere <lb/>
            siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis <lb/>
            exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus. <lb/>
            quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento, <lb/>
            animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem<lb n="15"/>
            pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae <lb/>
            tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur: <lb/>
            iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam. <lb/>
            ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta <lb/>
            sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur <lb n="20"/>
            inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam <lb/>
            uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium <lb/>
            quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra <lb/>
            cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim <lb/>
            quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus,<lb n="25"/>
            id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate <lb/>
            et uinolentia et curis saecularibus.

<note type="footnote"> 1 Dent. 12, 15 sq. 7 Luc. 21. 34 8 nom. 14. 21 10 I Cor. 10, 21 </note>

<note type="footnote" rend="script"> n <lb/>
            8 uoluptatem <hi rend="italic">P'ltb (in tnurg.)</hi> 5 supra V his-contrarium <hi rend="italic">(une. <lb/>
            rubric.) P</hi> 7 non] ne <hi rend="italic">b</hi> crudl.':'itate <hi rend="italic">(ex</hi> crudelitate <hi rend="italic">corr.) G</hi> crapula <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg. al.) b uinglentia PaG1</hi> 10 participarej <hi rend="italic">communicare GTCSVb</hi> <lb/>
            e <lb/>
            11 demoniorum P haec omnia r ueteri <hi rend="italic">laGCSVTb</hi> 13 ?t <lb/>
            sibi P3 18 (19, 22, 25) uoluptatem <hi rend="italic">Pl</hi> 19 tibi <hi rend="italic">om. TCP</hi> 23 euangeliom <lb/>
            (0 <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) P</hi> euangelio <hi rend="italic">G</hi> 24 <hi rend="italic">(et</hi> 27) uinolentia <hi rend="italic">G5</hi> </note> 
<pb n="149"/>
            
</p><p rend="script">De carne autem uon manducanda et non bibendo uino <lb/>
            quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc <lb/>
            praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant, <lb/>
            quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam. <lb/>
            cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda <lb n="5"/>
            sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum <lb/>
            huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur <lb/>
            hoc apostolus dixerit. et istorum fraus. qui particulas quasdam <lb/>
            de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes, <lb/>
            quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas <lb n="10"/>
            et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit: <lb/>
            infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus <lb/>
            cogitationum. alius quidem credit manducare <lb/>
            omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui <lb/>
            manducat. non manducantem non spernat, et qui non <lb n="15"/>
            manducat manducantem non iudicet: deus enim illum <lb/>
            recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo <lb/>
            domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim <lb/>
            dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos <lb/>
            dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque <lb n="20"/>
            in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino <lb/>
            sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias <lb/>
            enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat <lb/>
            et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi

<note type="footnote"> 12 Rom. 14. 1 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> I <lb/>
            <hi rend="italic">3 praeeepitant P 4 persuaserint P 7 lnanifesti' b quur G</hi> <lb/>
            t* <lb/>
            9 decipiant <hi rend="italic">V</hi> despieiunt <hi rend="italic">b</hi> 10 scrip <hi rend="italic">P3</hi> 11 ait <hi rend="italic">VSb</hi> 12 diiueatio- <lb/>
            <hi rend="italic">nibus Cdiseeptationib1 b</hi> 13eogitationibV/2 14 olera (h er.) Ci <hi rend="italic">olera TCSVb</hi> <lb/>
            manducat <hi rend="italic">P</hi> manducat <hi rend="italic">CTGSV</hi> 16 enimj autem <hi rend="italic">V</hi> 17 recepit <hi rend="italic">P*</hi> <lb/>
            eirini <lb/>
            quis] qui <hi rend="italic">Pb</hi> suo wtem <hi rend="italic">GS</hi> 18 dgs <hi rend="italic">G2</hi> autem <hi rend="italic">V</hi> 20 autemj <lb/>
            •en«ti <lb/>
            quidS <hi rend="italic">V</hi> 21 intellectu] sensu <hi rend="italic">TSCVb</hi> intelle <hi rend="italic">G</hi> /abundet (h <hi rend="italic">er.) G</hi> <lb/>
            non <lb/>
            22 mandneat <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> manducat <hi rend="italic">C</hi> non manducat <hi rend="italic">C</hi> 23 qui <lb/>
            non manducat <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> domino non manducat <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            24 agit <hi rend="italic">(in marg.) G</hi> deo (s. <hi rend="italic">I.) G1</hi> nemo enim <hi rend="italic">(in mary. m. 2) G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="150"/>
            uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino <lb/>
            uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo <lb/>
            uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim <lb/>
            Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et <lb/>
            uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem<lb n="5"/>
            tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim <lb/>
            adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim: <lb/>
            uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne <lb/>
            genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque <lb/>
            nostrum pro se rationem reddet. non ergo<lb n="10"/>
            amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate. <lb/>
            ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio <lb/>
            et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune <lb/>
            . per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi <lb/>
            commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur,<lb n="15"/>
            iam non secundum caritatem ambulas. noli <lb/>
            in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus <lb/>
            est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est <lb/>
            enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et <lb/>
            gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit<lb n="20"/>
            Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque <lb/>
            quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem <lb/>
            sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus <lb/>
            dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui <lb/>
            per offensionem manducat. bonum est non manducare<lb n="25"/>
            carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus <lb/>
            offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe <lb/>
            coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo

<note type="footnote" rend="script"> 1 niuet P1 siue enim uiuimus <hi rend="italic">(in marg. m. 2) G</hi> 2 dei V 4 et <lb/>
            resurrexit <hi rend="italic">om. GTSCVb</hi> 7 <hi rend="italic">stabimus GTSCVb</hi> 8 uiuo enim r <lb/>
            bi <lb/>
            curuabit <hi rend="italic">b</hi> H confitetur 1' 10 proJ pro <hi rend="italic">b (ill marg. al</hi>. per) 14 nisi <lb/>
            11 e ni <lb/>
            ei qui <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 17 esca <hi rend="italic">P</hi> 22 q: <hi rend="italic">ln</hi> 24 oma P 26 frater <lb/>
            tuus <hi rend="italic">(in tnarg.) G</hi> 27 penes-habe (in <hi rend="italic">marg.)</hi> G temeteo <lb/>
            d <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 28 deo <hi rend="italic">(in mg. a m. 2) G</hi> in quo <hi rend="italic">G-J</hi>. in eo <lb/>
            quod <hi rend="italic">VSb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="151"/>
            probat. qui autem diiudicat, si manducauerit, damnatus <lb/>
            est. quia non ex fide. omne autem quod non est <lb/>
            ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione, <lb/>
            ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et <lb/>
            quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant, <lb n="5"/>
            quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia <lb/>
            dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat <lb/>
            inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem <lb/>
            accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab <lb/>
            omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam, <lb n="10"/>
            et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem <lb/>
            idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia <lb/>
            caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet. <lb/>
            unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de <lb/>
            macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in <lb n="15"/>
            mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas <lb/>
            arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt, <lb/>
            cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam <lb/>
            dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem <lb/>
            et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. <lb n="20"/>
            et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in <lb/>
            nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, <lb/>
            abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat, <lb/>
            qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut <lb/>
            concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant, <lb n="25"/>
            sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem <lb/>
            deum esse negant. nos autem teneamus apostolicam

<note type="footnote"> 21 cf. I. Tim. 4, 1 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 diiudicatj discernit <hi rend="italic">GTCSVb</hi> dampuatus Tx 2 non cx fide omne <lb/>
            <hi rend="italic">(in marg.) G</hi> 3 nonquid <hi rend="italic">V</hi> opus est] eget <hi rend="italic">GCSVb</hi> 4 et <hi rend="italic">(tn. 2 <lb/>
            ; <lb/>
            add.) G om. TCSVb</hi> ...quur <hi rend="italic">G</hi> 5 ista <hi rend="italic">T1</hi> illi S descerptant (des <lb/>
            <hi rend="italic">cotr. ex</hi> dis) <hi rend="italic">P</hi> discerpant <hi rend="italic">G2</hi> discerpunt <hi rend="italic">TCSVb</hi> 6 quib' s. <hi rend="italic">l</hi>. P <lb/>
            <lb/>
            inmunda P miranda <hi rend="italic">S</hi> 8 <hi rend="italic"><hi rend="intraline">v</hi>quum G'1 11</hi> eum] et eum 1'CJ 12 ydolorfi <lb/>
            r 14 interrogare <hi rend="italic">b</hi> 15 <hi rend="italic">uocaturP</hi> 17 non <hi rend="italic">(s. l.) 01</hi> 21 isto P2 <lb/>
            26 quia P1 quod r 27 autem <hi rend="italic">(s. l.) P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="152"/>
            disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis seruata moderatione <lb/>
            euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate et <lb/>
            uinolentia et curis saecularibus.. 
</p><p rend="script">Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis <lb/>
            mensae domini communicare et mensae daemoniorum,<lb n="5"/>
            non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium <lb/>
            Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus <lb/>
            lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium <lb/>
            animae tuae occide et manduca omnem carnem <lb/>
            iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de<lb n="10"/>
            cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei <lb/>
            etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur, <lb/>
            immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum <lb/>
            ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt <lb/>
            locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes,<lb n="15"/>
            daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime <lb/>
            de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus, <lb/>
            non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic <lb/>
            enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est <lb/>
            aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant,<lb n="20"/>
            daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios <lb/>
            daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere <lb/>
            et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini <lb/>
            participare et mensae daemoniorum. an aemulamur <lb/>
            dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita<lb n="25"/>
            sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, <lb/>
            sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, <lb/>
            sed id quod alterius. omne quod in macello uenit,

<note type="footnote"> 1 cf. Tit. 1, 15 19 I Cor. 10. 19 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> V <lb/>
            2 cruditateJ crudelitate (J crapnla <hi rend="italic">b</hi> 3 uinalentia <hi rend="italic">Gl</hi> 4 nam <lb/>
            idem illud quod <hi rend="italic">GSCVb</hi> idem <hi rend="italic">om. 7'</hi> 5 demoniorum P 7 credin <lb/>
            » <lb/>
            derit P2 credidertlt <hi rend="italic">b</hi> 10 uolnptatem <hi rend="italic">P,b (in marg. al</hi>. uoluntatg) <lb/>
            ne .. <lb/>
            11 pertinet <hi rend="italic">b</hi> 12 q: q: P2 15 gentes (s. <hi rend="italic">I. m. 2) G, om. P</hi> 16 dno <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            17 offerentnr P2 demonibus <hi rend="italic">P</hi> 18 hiis V escis <hi rend="italic">P</hi> 20 quia <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> 21 sotios <hi rend="italic">P</hi> 25 nonquid <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="153"/>
            manducate nihil interrogantes propter conscientiam. <lb/>
            domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos <lb/>
            uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae <lb/>
            adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter <lb/>
            conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia <lb n="5"/>
            hoc immolaticium est, nolite manducare propter <lb/>
            illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam <lb/>
            autem dico non tuam, sed alterius. quare <lb/>
            enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? <lb/>
            ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro <lb n="10"/>
            quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue <lb/>
            bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam <lb/>
            dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo <lb/>
            dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae <lb/>
            tuae occide et manduca omnem carnem iuxta <lb n="15"/>
            uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de <lb/>
            quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est <lb/>
            et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum <lb/>
            inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt <lb/>
            signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, <lb n="20"/>
            euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit, <lb/>
            ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias <lb/>
            significant, quae in societatem corporis Christi, id est <lb/>
            in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam

<note type="footnote"> 21 rf. Deut. 25, 4: 1 Oof. 9. 7 sqq. I Tim. 5, 17 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> p <lb/>
            2 enim est <hi rend="italic">Tb</hi> 3 intidelibus ad cenii <hi rend="italic">b</hi> 4 adponuntur P diiudi. <lb/>
            cantesj <hi rend="italic">dimittSTes b 7 iudicauit b 8 autem om. C</hi> alteri P2 <lb/>
            en (TJ <lb/>
            9 iudicetur <hi rend="italic">CSVb</hi> indicabitur <hi rend="italic">T alia.P alia SCVG</hi> 10 er <hi rend="italic">P</hi> (r in <lb/>
            ros.) cum <hi rend="italic">(s. I.) Ga</hi> percipio <hi rend="italic">b</hi> 11 quoj eo quod <hi rend="italic">b</hi> ego <hi rend="italic">oni. TCb</hi> <lb/>
            t <lb/>
            13 adtendant P1 14 secundum <hi rend="italic">(s. l.) P-</hi> 16 uoluntatem <hi rend="italic">P</hi> dominus <lb/>
            h i <lb/>
            dedit tibi <hi rend="italic">TCSVb</hi> dominus <hi rend="italic">om. G</hi> de <hi rend="italic">(s. I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">G</hi> 18 omn;,ū P <lb/>
            <lb/>
            <hi rend="italic"><hi rend="intraline">vm</hi>homine G2 19 scriptu|sunt P 20 signati| designati GTCSVb 21 euan-</hi> <lb/>
            gelista P2 si mP 22 <hi rend="italic">ita] sic SF&amp; quosdain C 23 a:</hi> P <lb/>
            Pilt«iYbquosdatnl;23a:P <lb/>
            24 eccle stabile PJ </note><lb/>
             
<pb n="154"/>
            quod ad cibos adtinet. omnino nihil inmundum esse. sed <lb/>
            malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime <lb/>
            adparet. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a <lb/>
            mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli,<lb n="5"/>
            asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui <lb/>
            et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima <lb/>
            dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, <lb/>
            qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento <lb/>
            capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit<lb n="10"/>
            in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus <lb/>
            temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit <lb/>
            obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in <lb/>
            hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt <lb/>
            de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius;<lb n="15"/>
            si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat <lb/>
            apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, <lb/>
            non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit <lb/>
            de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum <lb/>
            desiderium animae tuae occide et manduca omnem <lb n="20"/>
            carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua <lb/>
            dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, <lb/>
            sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste <lb/>
            abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando <lb/>
            inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam<lb n="25"/>
            peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae <lb/>
            praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae

<note type="footnote"> 4 Leu. 11 13 Matth. 15. 11 17 Kom. 14. 21 19 Deut. 12, 15 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 4 Ut 11; scribtum P 7 nusquam—dolis <hi rend="italic">(vnc. rubric.) 1'</hi> pleni' <lb/>
            nOli <lb/>
            plenissime <hi rend="italic">b</hi> 10 ubi <hi rend="italic">om. GTCV</hi> 11 nullis P 13 dixit rest <lb/>
            C <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> in hominem <hi rend="italic">um. P</hi> 14 quoinquinans G- 15 de I ex <hi rend="italic">b</hi> ni- <lb/>
            I. <lb/>
            hil <hi rend="italic">om. C</hi> nil l' 17 dicentes <hi rend="italic">P</hi> 19 est <hi rend="italic">(n. I.) P</hi> 21 quia <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            a (° <lb/>
            22 csscj P <hi rend="italic">b</hi> quoinquinet P 23 quoinquinare <hi rend="italic">P</hi> ipse P 24 absconc <lb/>
            i <lb/>
            det <hi rend="italic">(corr. t'.r</hi> it, <hi rend="italic">P</hi> abscundat <hi rend="italic">GTCVb</hi> 27 praecipit P: quoinquinare P </note><lb/>
             
<pb n="155"/>
            ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse <lb/>
            dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si <lb/>
            autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio <lb/>
            facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, <lb/>
            ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur <lb n="5"/>
            in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte <lb/>
            dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget <lb/>
            auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum <lb/>
            esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur <lb/>
            et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur? <lb n="10"/>
            cum enim quispiam catholicus christianus utriusque <lb/>
            scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse <lb/>
            contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus <lb/>
            non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad <lb/>
            significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, <lb n="15"/>
            quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et <lb/>
            sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas <lb/>
            respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia <lb/>
            praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis <lb/>
            populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae <lb n="20"/>
            domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae <lb/>
            per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis <lb/>
            onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa <lb/>
            tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient <lb/>
            liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura <lb n="25"/>
            contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum <lb/>
            obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. <lb/>
            in figuram accipiebant, quae monebantur.

<note type="footnote"> •J5 1 GVr. 10. 11 </note>

<note type="footnote" rend="script">2 ęscas <hi rend="italic">P</hi> 3 quide <hi rend="italic">P2</hi> 4 quode <hi rend="italic">p2</hi> quod euangelica <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            5 his <hi rend="italic">PGCVb</hi> 6 his <hi rend="italic">PGC</hi> hiis V 7 et 8 scribturarQ (b <hi rend="italic">semper<lb/>
             pro p) P</hi> 10 ipse <hi rend="italic">om</hi>. S iste <hi rend="italic">TC</hi> 11 cumj cur I' cGcatholicus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 12 uenerator] uenator <hi rend="italic">b</hi> 15 sunt <hi rend="italic">b</hi> 16 sui <hi rend="italic">b</hi> 18 omnia <lb/>
            illa <hi rend="italic">TSb</hi> 20 non] non ea <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 21 his <hi rend="italic">pcn&gt;</hi> 22 escam P <lb/>
            !3 ista uero <hi rend="italic">b</hi> iam <hi rend="italic">om. P</hi> G5 figuram <hi rend="italic">TCV</hi> 1'6 eisj illis <hi rend="italic">VSGCb</hi> <lb/>
            propter nosl sunt autem propter nos <hi rend="italic">b</hi> 28 mouebantur <hi rend="italic">b</hi> </note>
<pb n="156"/>
            
</p><p rend="script">Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria <lb/>
            duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, <lb/>
            quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum <lb/>
            testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? <lb/>
            ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino<lb n="5"/>
            dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur <lb/>
            in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis <lb/>
            escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam <lb/>
            plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse <lb/>
            sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo<lb n="10"/>
            ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse <lb/>
            commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans <lb/>
            eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? <lb/>
            uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, <lb/>
            nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in<lb n="15"/>
            euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, <lb/>
            nihil est ingrediens in hominem coinquinans <lb/>
            eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad <lb/>
            turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. <lb/>
            sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus<lb n="20"/>
            suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos <lb/>
            sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores <lb/>
            tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. <lb/>
            sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse <lb/>
            arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non<lb n="25"/>
            paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, <lb/>
            securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones <lb/>
            suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet <lb/>
            euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem

<note type="footnote" rend="script"> 1 ergol ego CGb 2 u aduersa b 6 his PCVb 7 a <lb/>
            <lb/>
            carnibus <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 8 sentit <hi rend="italic">b</hi> 9 reporcussys P2 <hi rend="intraline"><unclear/></hi>repercuss? <hi rend="italic">G <lb/>
            12 in om. Vb 16 inquia I - turbas V 17 in om. b 18 ipsum V</hi> <lb/>
            21 ista] ita <hi rend="italic">P</hi> loquutum <hi rend="italic">P</hi> 22 uidere <hi rend="italic">P</hi> ut <hi rend="italic">om. P</hi> 13 permittant <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 24 cum sceleratum atque <hi rend="italic">TCVSb</hi> 29 consequentia] <lb/>
            v <lb/>
            conscia <hi rend="italic">CSVb c9m';scientia G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="157"/>
            in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos <lb/>
            incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis <lb/>
            commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate <lb/>
            dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem <lb/>
            iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant <lb n="5"/>
            etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos <lb/>
            a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : <lb/>
            scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? <lb/>
            at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non <lb/>
            plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite <lb n="10"/>
            illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si <lb/>
            caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum <lb/>
            ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam <lb/>
            non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse <lb/>
            illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos <lb n="15"/>
            dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: <lb/>
            edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime <lb/>
            ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit <lb/>
            ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, <lb/>
            quia omne. quod in os intrat, in uentrem uadit <lb n="20"/>
            et in secessum emittitur? quae autem procedunt de <lb/>
            ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de <lb/>
            corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, <lb/>
            adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; <lb/>
            haec sunt, quae coinquinant hominem. non <lb n="25"/>
            lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. <lb/>
            de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, <lb/>
            cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os <lb/>
            intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc

<note type="footnote"> 8 Matth. 15. 10 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 greges suos dominus <hi rend="italic">GTCSVb</hi> 2 hiis <hi rend="italic">V</hi> 4 esse J fuisse <hi rend="italic">b</hi> 5 iis] <lb/>
            his <hi rend="italic">PGT om. VCb</hi> 6 etiam] et V 7 institutum <hi rend="italic">GTCSYb</hi> 8 scias <lb/>
            * t <lb/>
            qui P2 <hi rend="italic">hoc uerbo b 9 a&lt;J P1 11 caeti C et om. CTV</hi> 18 parabolam <lb/>
            non esse <hi rend="italic">V</hi> loquutionem P 25 qijoinquinant P 26 manibus <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 28 hiis F 29 mittuntur P mittuntur G1 </note><lb/>
             
<pb n="158"/>
            est de alimentis nostris dixit sententiam. quamquam ergo <lb/>
            conuocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit non quod <lb/>
            intrat in os coinquinat hominem. sed quod procedit <lb/>
            ex ore' tamen iste quo timoro hoc addiderit uerbis suis, quibus <lb/>
            huiusmodi testimonium commemorauit, satis adparet. sicut <lb n="5"/>
            paulo ante dictum est. ut haberet quod responderet eis. qui <lb/>
            sibi quaestionem mouissent. cur primates Manichaeorum nefas <lb/>
            sibi esse existiment carnibus uesci. uidelicet ut illud. quod <lb/>
            dominus ait, turbis tantum. non electis concessisse uideretur. <lb/>
            sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum<lb n="10"/>
            interroganti audientibusque eum discipulis, quos utique ad <lb/>
            culmen ecclesiae producebat. ita respondisse dominum. ut neque <lb/>
            per parabolam se illa dixisse testatus sit et ad omnes <lb/>
            pertinere monstrauerit: non habent isti. unde auferant cibos <lb/>
            de faucibus hominum et eas laqueo superstitionis astringant. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Fortassis aliquis eorum dicat: edissere ergo, quid significet <lb/>
            caro porci et cameli et leporis et milui et corui et ceterorum. <lb/>
            a quibus abstinendum in lege praecipitur. nolo. quia <lb/>
            longum est. sed fac me non posse, numquid propterea nullus <lb/>
            potest ? et sunt iam uolumina innumerabilia, in quibus ista<lb n="20"/>
            exposita sunt. nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod <lb/>
            eas obseruationes umbram esse futurorum non ego, sed apostolus <lb/>
            dicit. cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen <lb/>
            aliquid significare declarat dicens: nemo ergo uos iudicet <lb/>
            in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae <lb n="25"/>
            aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. <lb/>
            illa itaque futura, quae in illis obseruationibus significabantur, <lb/>
            posteaquam per dominum legum Christum uenerunt, ablatae <lb/>
            sunt seruiles obseruationes, sed earum interpretationes

<note type="footnote"> 24 Col. 2, 16 sp. </note>

<note type="footnote" rend="script">x1 est <hi rend="italic">om. V</hi> 4 quo] quotlfe 6 adparetPI 7 nephas <hi rend="italic">V</hi> 8 existimant&lt;S'F&amp; <lb/>
            QT <hi rend="italic">(rl</hi> 11 audienti <hi rend="italic">P</hi> au&lt;lientib'q ; Ib' <hi rend="italic">m. 2 add.) G</hi> eum <hi rend="italic">om. GTCSVb</hi> <lb/>
            13 c'tj ed (d <hi rend="italic">corr. ex</hi> t) <hi rend="italic">F7</hi> 15 eos <hi rend="italic">b</hi> adstringant <hi rend="italic">P</hi> 19 nonquid <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            n * <lb/>
            20 iam <hi rend="italic">(s. 1.) G1</hi> 21 eos <hi rend="italic">b</hi> 25 in neimenia <hi rend="italic">P</hi> aut // (in <hi rend="italic">er.)</hi> <lb/>
            . <lb/>
            nomeniae <hi rend="italic">G</hi> 27 in <hi rend="italic">om. G TCSVb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="159"/>
            tenentur a liberis. quicquid enim futuram ecclesiam significauit. <lb/>
            prophetia est. habes autem eundem apostolum dicentem: spiritum <lb/>
            nolite extinguere. prophetiam nolite spernere: <lb/>
            omnia legite, quae bona sunt. tenete. legenda est ergo <lb/>
            scriptura diuina et spiritus sancti dispensatio cognoscenda et <lb n="5"/>
            intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus et liberalis <lb/>
            intellegentia retinenda. 
</p></div></div></body></text></TEI>