De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. . 1 testamenti (s. I.) C 3 dl (s. l.) P nostri om. P 6 eamj illam GTCSVb 7 ergo] uero S etiam om. Vb 8 uellit P ueteri TCSVb 10 pedum eiug b 15 fabricatis ab hominibus V 16 exd hodoP 18 huic-est (tme. rubric.) P quo P 19 caluinpniatur CV 20 adorare b 21 numerosimam (sed ssi affix. est uoci commemorant) C 23 istius GTCSVb 28 zelare] adorare GTCSVb dicant G euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 2 et mnndus] mundus b 4 dissertant GT discertant C disertant Vb desertant S 7 prudentia C, (in marg . i prudentia) T 9 d's V 11 animg P morem suam et V 12 sincerissimamque GTCSVb 15 horrescunt SV 16 maiestate S dei Otn. GTCSVb istiusd modi b 17 dicant] putent C putant b 19 sunt b 20 hiis V aput P V solent poni Y 21 ammonerentur V 22 putant se V 23 illa P1 25 nil GVb 27 zelotipia TCV solept V solent C itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 dl v 3 oincaretP4 5 calgmniatus P2 calurapniatus CV 6 cesari P 7 tuis 4 om. P ammirabilior G 9 numquidj nonquid V 10 tullius calumi pniosis V 11 mg nomine P 14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O a 17 omni P omnis (e in i corr.) G 20 nec V 21 in deo esse V •b»q: 22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis b 24 ut] et P 27 et] uel GTCSVb testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus unitate et pace concinere? De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus: quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur. 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 2 ueteri TCVb iustitiA TCb 5 iustitiain dei] iustitiam b 7 continere Pb 9 sit carnis GTCSVb huie-legis (mai. rubric.) P 10 dominus dicit Tb 11 occidunt GTCSVb 12 sanguis anima (in ras.) C 15 ęscam P ceno P 16 hac P 19 nocere] facere P habeant P 25 humana anima V 27 pr?mittuntur P2 permittuntur intelligere b quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant. Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant ab' 1 2 ledi P 3 animis P~ 5 racionales P 6 existimant V sine bT a I pecorQ animas clausQ esse Pl 10 recteP2 13 igne GTCSVb consumpte V 14 argefactae G arefacte V 15 sunt SVeTb esse (corr. ex est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere usque ad conuineeret repetita pr. m. del.) P 17 alabus b 18 dixit] idg di* b om. P 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet ipse adimantus G ipse ad. faciet TCSVb 22 belliina TS 24 eius om. b 25 pediculos TCiYb pediculos G* usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur. Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis sui. Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit in istis spiritus meus, quia caro sunt. et totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 3 retineantur b peidiculis Pl pediculis TCSVG1 pediculis et pulicibus b 5 cur (s. l.) P1 uulpeculam (e corr. ex i) P1 8 cur—potest mn. P 9 istum fi potest 1' stelionem (ste ex sti corr.) pi . etel; iunem (1 er.) G 10 ct si-potest (8. l. m. 2 add.) P locustam (lu in lo corr.) P 11 cimicem] cuncem C 14 credulitatem GTCSVb numa in munera bilibus G1 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est b 24 quia] quoniam GTCSVb 25 animis Pl neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quod eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. 1 non nnbent TGSVb, (fi s. l. a m . ]) G 6 pocios P 7 est om. b m 8 dicit apostolus b 9 iomortalitatem 02 10 eum] cum—diceret b 14 et om. TCSVb 15 etpost solis om. GTCSVb 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P 17 corpus (I. I.) G om. TCSVb 18 surget (e ex i corr.) P 21 sispiritale om. QTCSVb 22 sicgt FlG 23 fptl P3 24 prius T eat om. b 25 amale C postea quod V 26 caelestis (s. l. m. 2) P induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit. Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc V Oliii nv 6t 8 n G1 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales om. C tales G by. 14 corpori P 15 spiritale dixit GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb 18 omnimodo GTCSVb 19 quia quod modo b 20 putandum est TCSYb 21 qua P1 quoniam S V 23 plenę P subiectum] subditum Y adhuc om. GTCSVb 25 aeternitate P1 29 possedere P1 incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. hinc ergo adparet. quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. quae iam per dominum nostrum Iesum Christum declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. notum est autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo, 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 1 adtendite Pl attendite Gb 2 uobis dico TCSVb 4 athomo CV atomo P1 canet (e corr. ex i) PG 5 inmutabimur CSTb 6 contexit P1 9 corruptiong Y 10 adparet Pl 11 possidebit C indu- Iñ eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP . aijsumendum G in signo om. GTeSJõ 27 sequenti P, (e in i m. pr. corr.) G sequente eos b 28 aquA (ulrg. m. rec. add.) P eremo S de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent, De eo, quod scriptum est in deuteronomio: uidete, ne obliuiscamini testamentum dei uestri quod conscripsit et faciatis uobis effigies et imagines, addidit etiam dicens: deus uester ignis est edax et deus zelans. haec uerba de scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit; eius enim calumnias refutandas refellendasque. suscepimus. sed et iam superius de zelo dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic sic eum de zelo dei criminatum scripturas, ut adiungeret etiam, quod de simulacris non colendis in illis libris praeci- pitur a domino deo nostro, quasi non ob aliud reprehendat zelum dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur; uult ergo uideri fauere-se simulacris. quod propterea faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam paganorum concilient beneuolentiam. huic autem legis capitulo etiam illud obponunt. ubi quidam accessit ad dominum et ait illi: magister bone, quid faciens possidebo uitam 10 Deut. 4, 23 sq. 26 Mare. 10. 17 sqq. 1 loquebatur om. b haec S 2 dicit] ait GTCSVb 3 inciperetur P illam] eam V 6 calomniantur P calumpniantur CV 7 illi adsolent] r ee ie illas solent CSG Vb igridere G 9 Te//Ira P 10 uide G 12 imagines eteffigiesF additffTCFft IScalumpniasr 17 nosolim Pg 18 sic om. P V 21 cultp Ps simulachrorum C 22 simulachris C 24 consilient V beniuolentia b benigniuolentia V 25 etiam om. GTCSVb illud obponunt] illud euangelicum opponit GTCSV illud euangelitl opponit b 26 possedebo P' uitam aeternam possidebo GTCSVb aeternam? cui respondit Iesus: quid me interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus. ut ex hoc uidelicet contraria ista esse arbitremur, quia in lege dicitur: deus ignis edax. et: deus zelans, in euangelio autem: nemo bonus, nisi unus deus. Et de zelo quidem iam responsum est non sic esse ista uerba in scripturis posita, ut aliquam dei perturbationem craciatumue significent, sed quia nihil dignum de deo dici potest, propterea usque ad ista peruentum est: quae cum homines indigna esse putauerint. cogantur discere etiam illa, quae conuenienter de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant, indigna esse maiestate dei; cuius sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum. prius usque ad humana uerba descendit. quod uerbum cum discutere coepero. proprie me dixisse non uideo: non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moueri potest. nam qui descendit, locum superiorem deserere et inferiorem petere uidetur. dei autem sapientia cum tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco in locum potest. de qua Iohannes in euangelio melius ait tamquam dominici pectoris particeps. ait enim: in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; et tamen etiam ipse adiungit et dicit: in sua propria uenit et sui eum non receperunt. quomodo hic erat et quomodo uenit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis ut hominibus congruat, humanis sonis significanda est? ut autem deos homines faciat. diuino est intellegenda silentio. potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit; non tamen potest aliquid de deo digne dici, quod ideo iam indignum est, quia potuit dici. tolle de zelo errorem et 1 Marc. 10, 17 sq. 21 Ioh. 1, 10 sq. O1 10 dicere b 11 de (m. 3 CIlld.) V infabili G 12 maiestat? VP descensura (ex disc. corr.) P2 14 euml si GTCSb cepero PG3 et 17$4 G 18 presto P 20 melius G om. TCSYb ait] dicit TCb pec//toris (corr. ex peccatoris) G 22 etiam om. SV 25 sullimitas C 26 autem] ante V 28 sit] est V XXV. AUK. aect. 6. 10 dolorem, quid remanebit aliud nisi uoluntas castitatem custodiens et corruptionem uindicans coniugalem ? quo igitur uerbo nisi zelo dei melius posset insinuari. quod uocamur ad coniugium dei et non uult nos turpi amore corrumpi et punit inpudicitiam nostram et diligit castitatem iJ non enim frustra etiam uulgo dici solet: qui non zelat. non amat. Ad hoc pertinet etiam quod dictum est: ignis edax: de quo disputare non debeo, sed ipsos potius interrogare. * quem ignem dixerit dominus se uenisse mittere in hunc mundum. hoc enim dictum est in euangelio, quod illi accusare non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant christianos. quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum dominus dixerit: ignem ueni mittere in hunc mundum. miseri dicunt: sed illud aliud est. quibus respondemus: et hoc aliud est: noli metuere. nam ipse Christus loquitur etiam in uetere testamento. cum dicit: ego sum ignis edax. qui loquitur in euangelio. quod ignem uenerit in hunc mundum mittere. id est uerbum dei, quod est ipse. nam ueteres utique scripturas exposuit post resurrectionem discipulis incipiens a Moyse et prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse confessi sunt dicentes: nonne cor nostrum erat ardens in uia. cum aperiret nobis scripturas? ipse est ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor et innouat hominem, ut ex eo, quod deus ignis est edax. faciat, ut eum nos amemus, ex eo autem, quod zelans est. ipse nos amet. nolite ergo timere ignem, quod est deus, sed timete ignem, quem parauit haereticis deus. Quod enim Adimantus elegit de euangelio locum. quem huic legis capitulo tamquam contrarium apud inperitos obicerct, 13 Luc. 12, 49 16 Deut. 4, 24; 9, 3 21 Lue. 24. 32 1 custodiens eastitatem Tb 3 quo b » inpudieiciam P 7 etiam pertinet GCSVb eaax ignis l'b 8 potius ipsos TSb 11 despiciiVr b (in marg.) 13 hunc munilum] terram (i TCSVb 16 ueteri GTCSb 17 ignem mittere uenerit V 21 ardens erat TSCVGb 23 edens edax G 24 est (s. I.) P1 25 zelansj deus zelans GTCSVb.l' (ds s . (Om I. m. 2) 27 em quod G ubi ait dominus: nemo bonus, nisi unus deus, quotiens inuenitur bonitas dei in uetere testamento. quis numerare sufficiat? unum tamen ponam. quod cotidie in ecclesiis cantatur: confitemini domino. quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. certe et hoc zelanti deo, sicut Manichaei existimant. uidetur esse contrarium et tamen in libris ueteris testamenti cantatur. item rex ille. qui cum filio suo nuptias faceret, inuenit inter discumbentes hominem non habentem uestem nuptialem et eum primo amici nomine appellans manibus et pedibus conligatis mitti iussit in tenebras exteriores. moleste intellegentibus non uidetur bonus. et si ipsum quisquam capitulum euangelii proponeret. et sicut facit Adimantus de uetere testamento, ita euangelium calumniose accusaret laudans potius ueteris testamenti libros, ubi scriptum est: confitemini domino, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius, et reprehendens in nouo, quod uocatus conuiua in tantum subplicium propter - uestem mittitur, et hoc fraudulenta peruersitate adsidue faceret. ut omnia loca lenitatis de uetere testamento colligeret et loca seueritatis de nouo, et haec sibi aduersa esse contenderet, laudans uetus et reprehendens nouum: similiter inueniret inperitos et diuinarum scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet uetus potius testamentum quam nouum esse retinendum. quod cum isti ex alia parte faciunt, id est uetus reprehendentes quasi contrarium nouo. miror, quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere et diuina ope intellectum utrumque laudare fraudemque istorum atque malitiam uel dolere tamquam hominum uel cauere tamquam haereticorum uel inridere tamquam inperitorum et superborum. 4 Ps. 117, 1 et 29 10 < f. Matth. 22, 2 sqq. 1 quoties TSVC 2 ueteri PlGb 3 ecclesial (e er.) G ecclesia. TSOVb 4 est om. TSCVh 5 saeculum om. V 9 nuptialem (b corr. in p) P 13 ueteri GSCVTb 15 est om. TSCVb 16 repręhendens P 20 nouo] uouo C 22 ignaros (u corr. in o) P 25 reprehendentes P miror) minor V 27 intellectu G 28 maliciam PC delgrP p2 dolore G 10* De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum et iterum: non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus. quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento, animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur: iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam. ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus, id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate et uinolentia et curis saecularibus. 1 Dent. 12, 15 sq. 7 Luc. 21. 34 8 nom. 14. 21 10 I Cor. 10, 21 n 8 uoluptatem P'ltb (in tnurg.) 5 supra V his-contrarium (une. rubric.) P 7 non] ne b crudl.':'itate (ex crudelitate corr.) G crapula V (in marg. al.) b uinglentia PaG1 10 participarej communicare GTCSVb e 11 demoniorum P haec omnia r ueteri laGCSVTb 13 ?t sibi P3 18 (19, 22, 25) uoluptatem Pl 19 tibi om. TCP 23 euangeliom (0 ex u corr.) P euangelio G 24 (et 27) uinolentia G5 De carne autem uon manducanda et non bibendo uino quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam. cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur hoc apostolus dixerit. et istorum fraus. qui particulas quasdam de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes, quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit: infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum. alius quidem credit manducare omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui manducat. non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi 12 Rom. 14. 1 sqq. I 3 praeeepitant P 4 persuaserint P 7 lnanifesti' b quur G t* 9 decipiant V despieiunt b 10 scrip P3 11 ait VSb 12 diiueatio- nibus Cdiseeptationib1 b 13eogitationibV/2 14 olera (h er.) Ci olera TCSVb manducat P manducat CTGSV 16 enimj autem V 17 recepit P* eirini quis] qui Pb suo wtem GS 18 dgs G2 autem V 20 autemj •en«ti quidS V 21 intellectu] sensu TSCVb intelle G /abundet (h er.) G non 22 mandneat (in marg. m. 2) G manducat C non manducat C 23 qui non manducat (in marg. m. 2) G domino non manducat om. 8 24 agit (in marg.) G deo (s. I.) G1 nemo enim (in mary. m. 2) G uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim: uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non ergo amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate. ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune . per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui per offensionem manducat. bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo 1 niuet P1 siue enim uiuimus (in marg. m. 2) G 2 dei V 4 et resurrexit om. GTSCVb 7 stabimus GTSCVb 8 uiuo enim r bi curuabit b H confitetur 1' 10 proJ pro b (ill marg. al . per) 14 nisi 11 e ni ei qui GTCSVb 17 esca P 22 q: ln 24 oma P 26 frater tuus (in tnarg.) G 27 penes-habe (in marg.) G temeteo d ipsum GTCSVb 28 deo (in mg. a m. 2) G in quo G-J . in eo quod VSb probat. qui autem diiudicat, si manducauerit, damnatus est. quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione, ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant, quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam, et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet. unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem deum esse negant. nos autem teneamus apostolicam 21 cf. I. Tim. 4, 1 sqq. 1 diiudicatj discernit GTCSVb dampuatus Tx 2 non cx fide omne (in marg.) G 3 nonquid V opus est] eget GCSVb 4 et (tn. 2 ; add.) G om. TCSVb ...quur G 5 ista T1 illi S descerptant (des cotr. ex dis) P discerpant G2 discerpunt TCSVb 6 quib' s. l . P inmunda P miranda S 8 v quum G'1 11 eum] et eum 1'CJ 12 ydolorfi r 14 interrogare b 15 uocaturP 17 non (s. l.) 01 21 isto P2 26 quia P1 quod r 27 autem (s. l.) P disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis seruata moderatione euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate et uinolentia et curis saecularibus.. Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis mensae domini communicare et mensae daemoniorum, non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus, non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant, daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. omne quod in macello uenit, 1 cf. Tit. 1, 15 19 I Cor. 10. 19 sqq. V 2 cruditateJ crudelitate (J crapnla b 3 uinalentia Gl 4 nam idem illud quod GSCVb idem om. 7' 5 demoniorum P 7 credin » derit P2 credidertlt b 10 uolnptatem P,b (in marg. al . uoluntatg) ne .. 11 pertinet b 12 q: q: P2 15 gentes (s. I. m. 2) G, om. P 16 dno V 17 offerentnr P2 demonibus P 18 hiis V escis P 20 quia om. b 21 sotios P 25 nonquid V manducate nihil interrogantes propter conscientiam. domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia hoc immolaticium est, nolite manducare propter illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. quare enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit, ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam 21 rf. Deut. 25, 4: 1 Oof. 9. 7 sqq. I Tim. 5, 17 sq. p 2 enim est Tb 3 intidelibus ad cenii b 4 adponuntur P diiudi. cantesj dimittSTes b 7 iudicauit b 8 autem om. C alteri P2 en (TJ 9 iudicetur CSVb indicabitur T alia.P alia SCVG 10 er P (r in ros.) cum (s. I.) Ga percipio b 11 quoj eo quod b ego oni. TCb t 13 adtendant P1 14 secundum (s. l.) P- 16 uoluntatem P dominus h i dedit tibi TCSVb dominus om. G de (s. I. m . 2) G 18 omn;,ū P vm homine G2 19 scriptu|sunt P 20 signati| designati GTCSVb 21 euan- gelista P2 si mP 22 ita] sic SF& quosdain C 23 a: P Pilt«iYbquosdatnl;23a:P 24 eccle stabile PJ quod ad cibos adtinet. omnino nihil inmundum esse. sed malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime adparet. De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli, asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius; si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae 4 Leu. 11 13 Matth. 15. 11 17 Kom. 14. 21 19 Deut. 12, 15 4 Ut 11; scribtum P 7 nusquam—dolis (vnc. rubric.) 1' pleni' nOli plenissime b 10 ubi om. GTCV 11 nullis P 13 dixit rest C om. C in hominem um. P 14 quoinquinans G- 15 de I ex b ni- I. hil om. C nil l' 17 dicentes P 19 est (n. I.) P 21 quia V a (° 22 csscj P b quoinquinet P 23 quoinquinare P ipse P 24 absconc i det (corr. t'.r it, P abscundat GTCVb 27 praecipit P: quoinquinare P ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur? cum enim quispiam catholicus christianus utriusque scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. in figuram accipiebant, quae monebantur. •J5 1 GVr. 10. 11 2 ęscas P 3 quide P2 4 quode p2 quod euangelica om. S 5 his PGCVb 6 his PGC hiis V 7 et 8 scribturarQ (b semper pro p) P 10 ipse om . S iste TC 11 cumj cur I' cGcatholicus P 12 uenerator] uenator b 15 sunt b 16 sui b 18 omnia illa TSb 20 non] non ea GTCSVb 21 his pcn> 22 escam P !3 ista uero b iam om. P G5 figuram TCV 1'6 eisj illis VSGCb propter nosl sunt autem propter nos b 28 mouebantur b Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem 1 ergol ego CGb 2 u aduersa b 6 his PCVb 7 a carnibus GTCSVb 8 sentit b 9 reporcussys P2 repercuss? G 12 in om. Vb 16 inquia I - turbas V 17 in om. b 18 ipsum V 21 ista] ita P loquutum P 22 uidere P ut om. P 13 permittant P 24 cum sceleratum atque TCVSb 29 consequentia] v conscia CSVb c9m';scientia G in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne. quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt, quae coinquinant hominem. non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. de non lotis autem manibus Iudaei mouerant quaestionem, cuius occasione dominus generaliter de iis, quae in os intrant et in uentrem uadunt et in secessum emittuntur, hoc 8 Matth. 15. 10 sqq. 1 greges suos dominus GTCSVb 2 hiis V 4 esse J fuisse b 5 iis] his PGT om. VCb 6 etiam] et V 7 institutum GTCSYb 8 scias * t qui P2 hoc uerbo b 9 a