<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et <lb/>
            dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias <lb/>
            ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. <lb n="5"/>
            argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. <lb/>
            pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. <lb/>
            oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, <lb/>
            hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. <lb/>
            in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam<lb n="10"/>
            hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud <lb/>
            in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD <lb/>
            iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque <lb/>
            per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant <lb/>
            enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt:<lb n="15"/>
            quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum <lb/>
            pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel <lb/>
            argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum <lb/>
            est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. <lb/>
            quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos<lb n="20"/>
            parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento <lb/>
            protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur <lb/>
            prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum <lb/>
            pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut <lb/>
            quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit

<note type="footnote"> 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 <lb/>
            23 Es. 66. 1 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 3 quod scriptum est <hi rend="italic">om. b</hi> diis <hi rend="italic">V</hi> 4 filits <hi rend="italic">P1</hi> 5 quod <hi rend="italic">GTCSVb</hi> <lb/>
            6 bissum <hi rend="italic">V</hi> 7 pellas <hi rend="italic">G</hi> rubras <hi rend="italic">T</hi> robeas <hi rend="italic">G</hi> 8 timiamata <hi rend="italic">PG</hi> thimia- <lb/>
            <hi rend="italic">mata CV</hi> preciosos <hi rend="italic">CP] 9 berillos Cb</hi> 10 comorari <hi rend="italic">(co ex cu m</hi>. <lb/>
            O <lb/>
            <hi rend="italic">2 corr.) P</hi> comparari <hi rend="italic">GCV</hi> passim <hi rend="italic">G</hi> possim uobiscum <hi rend="italic">V</hi> commouent-questi <lb/>
            <hi rend="italic">(une. nWric.) V</hi> esse p2 14 pedum eius <lb/>
             <lb/>
            est <hi rend="italic">TCSYb</hi> 17 uel] et <hi rend="italic">b</hi> 18 purp$ra P5 22 protulerint V <lb/>
            ueteri <hi rend="italic">G1</hi> ueteri <hi rend="italic">TCSVb</hi> 23 terra autem <hi rend="italic">GCTSVb</hi> 25 haec fecit r </note><lb n="25"/>
             
<pb n="135"/>
            haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant <lb/>
            deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius <lb/>
            dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, <lb/>
            qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit <lb/>
            mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, <lb n="5"/>
            uos autem fecistis eam speluncam latronum. <lb/>
            si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis <lb/>
            uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento <lb/>
            magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum <lb/>
            pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem <lb n="10"/>
            testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: <lb/>
            nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum <lb/>
            dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in <lb/>
            utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab <lb/>
            hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>