De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 23 Es. 66. 1 sq. 3 quod scriptum est om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb 6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia- mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m . O 2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi (une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?