<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p rend="script">De eo quod scriptum est: in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et <lb/>
            factum est uespere et factum est mane dies una. hoc <lb n="5"/>
            capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei <lb/>
            arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per <lb/>
            se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio <lb/>
            autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus <lb n="10"/>
            est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus <lb/>
            enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio <lb/>
            fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus <lb/>
            accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus <lb/>
            intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus: <lb n="15"/>
            patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit <lb/>
            et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua <lb/>
            unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia <lb/>
            ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse <lb/>
            est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum <lb n="20"/>
            autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 1 sqq. 10 Ioh. 1. 10 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 INCIPIT LIBER AVGVSTINI CONTKA ADIMANTUM fol. 56 <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 <hi rend="italic">C</hi> Retractatio sèi augustini in <lb/>
            libro contra Adimantum fol. 65 <hi rend="italic">V</hi> 4 usque-una <hi rend="italic">om. T</hi> 5 est <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            ml <lb/>
            uespere) <hi rend="italic">om. V</hi> factum est <hi rend="italic">(ante</hi> mane) <hi rend="italic">om. C</hi> unus <hi rend="italic">SVb</hi> 6 machei JP4 <lb/>
            9 scriptum g P nostrum <hi rend="italic">om. V</hi> 10 mundus per ipsum factus <lb/>
            est <hi rend="italic">STCVb</hi> 11 illum] eO. <hi rend="italic">V</hi> 12 quia (s. <hi rend="italic">I.) P</hi> 13 caelum <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            •it <lb/>
            14 solns] solum <hi rend="italic">TSCVb</hi> 16 pater et filius sit <hi rend="italic">VB</hi> 17 filius (sit </note>

<note type="footnote"> .18 <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P,Cb</hi> sanctus (sit <hi rend="italic">m. 2 superscr.) P</hi> 20 ut intellegatur <lb/>
            (ut <hi rend="italic">m. 2 add.) P</hi> <lb/>
            8* </note><lb/>
             
<pb n="116"/>
            geneseos, ubi scriptum est: et dixit deus: fiat, et factum <lb/>
            est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum <lb/>
            factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est <lb/>
            uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea <lb/>
            in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum. <lb n="5"/>
            quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus <lb/>
            et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae <lb/>
            ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat. <lb/>
            quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium <lb/>
            apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo:<lb n="10"/>
            ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per <lb/>
            ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et <lb/>
            inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi, <lb/>
            ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi <lb/>
            non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita <lb n="15"/>
            est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco <lb/>
            unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo <lb/>
            omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus <lb/>
            non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo <lb/>
            sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec <lb n="20"/>
            genesis euangelio. 
</p></div></div></body></text></TEI>