De eo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et factum est uespere et factum est mane dies una. hoc capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus: patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum 3 Gen. 1, 1 sqq. 10 Ioh. 1. 10 2 INCIPIT LIBER AVGVSTINI CONTKA ADIMANTUM fol. 56 VT Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 C Retractatio sèi augustini in libro contra Adimantum fol. 65 V 4 usque-una om. T 5 est (ante ml uespere) om. V factum est (ante mane) om. C unus SVb 6 machei JP4 9 scriptum g P nostrum om. V 10 mundus per ipsum factus est STCVb 11 illum] eO. V 12 quia (s. I.) P 13 caelum om. C •it 14 solns] solum TSCVb 16 pater et filius sit VB 17 filius (sit .18 add. m. 2) P,Cb sanctus (sit m. 2 superscr.) P 20 ut intellegatur (ut m. 2 add.) P 8* geneseos, ubi scriptum est: et dixit deus: fiat, et factum est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum. quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat. quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo: ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi, ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec genesis euangelio.