<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p rend="script">De eo quod scriptum est: in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et <lb/>
            factum est uespere et factum est mane dies una. hoc <lb n="5"/>
            capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei <lb/>
            arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per <lb/>
            se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio <lb/>
            autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum <lb/>
            fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus <lb n="10"/>
            est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus <lb/>
            enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio <lb/>
            fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus <lb/>
            accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus <lb/>
            intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus: <lb n="15"/>
            patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit <lb/>
            et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua <lb/>
            unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia <lb/>
            ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse <lb/>
            est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum <lb n="20"/>
            autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 1 sqq. 10 Ioh. 1. 10 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 INCIPIT LIBER AVGVSTINI CONTKA ADIMANTUM fol. 56 <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 <hi rend="italic">C</hi> Retractatio sèi augustini in <lb/>
            libro contra Adimantum fol. 65 <hi rend="italic">V</hi> 4 usque-una <hi rend="italic">om. T</hi> 5 est <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            ml <lb/>
            uespere) <hi rend="italic">om. V</hi> factum est <hi rend="italic">(ante</hi> mane) <hi rend="italic">om. C</hi> unus <hi rend="italic">SVb</hi> 6 machei JP4 <lb/>
            9 scriptum g P nostrum <hi rend="italic">om. V</hi> 10 mundus per ipsum factus <lb/>
            est <hi rend="italic">STCVb</hi> 11 illum] eO. <hi rend="italic">V</hi> 12 quia (s. <hi rend="italic">I.) P</hi> 13 caelum <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            •it <lb/>
            14 solns] solum <hi rend="italic">TSCVb</hi> 16 pater et filius sit <hi rend="italic">VB</hi> 17 filius (sit </note>

<note type="footnote"> .18 <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2) P,Cb</hi> sanctus (sit <hi rend="italic">m. 2 superscr.) P</hi> 20 ut intellegatur <lb/>
            (ut <hi rend="italic">m. 2 add.) P</hi> <lb/>
            8* </note><lb/>
             
<pb n="116"/>
            geneseos, ubi scriptum est: et dixit deus: fiat, et factum <lb/>
            est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum <lb/>
            factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est <lb/>
            uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea <lb/>
            in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum. <lb n="5"/>
            quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus <lb/>
            et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae <lb/>
            ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat. <lb/>
            quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium <lb/>
            apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo:<lb n="10"/>
            ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per <lb/>
            ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et <lb/>
            inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi, <lb/>
            ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi <lb/>
            non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita <lb n="15"/>
            est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco <lb/>
            unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo <lb/>
            omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus <lb/>
            non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo <lb/>
            sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec <lb n="20"/>
            genesis euangelio. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>De eo quod scriptum est: et consummauit deus die <lb/>
            sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit <lb/>
            ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat. <lb/>
            huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo <lb n="25"/>
            testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum <lb/>
            septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit,

<note type="footnote">7 cf. Matth. 6, 26 sqq. 11 Col. 1, 15 sq. 17 Rom. 11, 36 <lb/>
            22 Gen. 2, 2 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 <hi rend="italic">post</hi> factum est <hi rend="italic">repet</hi>. ibi necesse est <hi rend="italic">sqq</hi>. V 7 uestit (ti <hi rend="italic">in ras.) P</hi> <lb/>
            8 et patrem P 9 fatiat <hi rend="italic">C</hi> etiam <hi rend="italic">om. C</hi> 10 adiungit <hi rend="italic">b</hi> nostro <lb/>
            ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 11 priraogenit/// <hi rend="italic">Pl</hi> tocius <hi rend="italic">C om. P</hi> 12 caelo <hi rend="italic">Vb</hi> terra <lb/>
            <hi rend="italic">TVCSb</hi> 15 eaJ et <hi rend="italic">b</hi> 19 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. P</hi> 20 aduersentur <hi rend="italic">b</hi> 22 consuinpmauit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 23 serto] sexto <hi rend="italic">b (in mg. al</hi>. septimo) <hi rend="italic">pro</hi> quaefecerat <lb/>
            <hi rend="italic">T et cetera</hi> 24 hisdem P operibus eisdem <hi rend="italic">b</hi> suis. <lb/>
            <hi rend="italic">om, TCSVb</hi> 25 calumpniam <hi rend="italic">V</hi> 27 requieuisse septimo die <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="117"/>
            quoniam dominus in euangelio dicit: pater meus usque <lb/>
            modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus <lb/>
            enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse <lb/>
            deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit <lb/>
            autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non <lb n="5"/>
            faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen, <lb/>
            ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim <lb/>
            scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut <lb/>
            deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab <lb/>
            omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo <lb n="10"/>
            mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando <lb/>
            operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit. <lb/>
            nec illa requies, quasi post laborem deum pausam <lb/>
            quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum <lb/>
            perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis <lb n="15"/>
            operetur. 
</p><p rend="script">Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, <lb/>
            qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum <lb/>
            ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis <lb/>
            de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum <lb n="20"/>
            est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. <lb/>
            sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis <lb/>
            destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur <lb/>
            a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem <lb/>
            et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam; <lb n="25"/>
            tollite iugum meum super uos et discite a me, <lb/>
            quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem

<note type="footnote"> 1 Ioh. 5, 17 20 Luc. 14. 5; 18. 15 25 Matth. 11, 28 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> r <lb/>
            2 modo] nunc <hi rend="italic">TCSVb</hi> operiatur <hi rend="italic">C</hi> dflm P 3 deum sic <lb/>
            1 • <lb/>
            requieuisae <hi rend="italic">VSb</hi> 4 operatur P 7 etiam ut <hi rend="italic">V</hi> 8 operibus suis J'õ <lb/>
            Kuis quae fecit <hi rend="italic">S</hi> 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde <hi rend="italic">om. S</hi> deus <lb/>
            fee f h <lb/>
            <hi rend="italic">om. CVb</hi> 11 pertionem P 12 dñ/I intimar <hi rend="italic">P</hi> 18 pausfttS quieuisse <lb/>
            <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 15 husque <hi rend="italic">V</hi> 17 obseruationes <hi rend="italic">TCSVb</hi> 18 his <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            hiis <hi rend="italic">SV</hi> is <hi rend="italic">C</hi> 20 boue qui <hi rend="italic">Tb</hi> 28 tenetur <hi rend="italic">b</hi> 24 a sanctis retinetur <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            27 humilia (es <hi rend="italic">corr. in</hi> is) P </note><lb/>
             
<pb n="118"/>
            animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina <lb/>
            mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem <lb/>
            scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro <lb/>
            temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius <lb/>
            umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed<lb n="5"/>
            quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur, <lb/>
            sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae <lb/>
            in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima <lb/>
            scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est <lb/>
            disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti, <lb n="10"/>
            sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod <lb/>
            figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus: <lb/>
            non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. <lb/>
            et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit;<lb n="15"/>
            et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit <lb/>
            Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet <lb/>
            homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. <lb/>
            huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum <lb/>
            testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse<lb n="20"/>
            mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio <lb/>
            dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut <lb/>
            uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter <lb/>
            regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc <lb/>
            tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. <lb n="25"/>
            in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius <lb/>
            non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est, <lb/>
            malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo

<note type="footnote"> 13 Gen. 2, 18 sqq. 22 Matth. 19, 29; Marc. 10, 29 sq.; <lb/>
            Luc. 18, 29 sqq. 27 Sap. 2, 21 </note>

<note type="footnote" rend="script"> i <lb/>
            1 lene] leue <hi rend="italic">Cb</hi> suaue <hi rend="italic">V</hi> 5 id est] quidg <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> 6 reqes P <lb/>
            8 consequsemur <hi rend="italic">C</hi> 9 nunc longum <hi rend="italic">CT</hi> 14 illi P 15 dfis <hi rend="italic">V</hi> sompi <lb/>
            <lb/>
            num <hi rend="italic">V</hi> so'nin <hi rend="italic">Pb</hi> 16 unam sumpsit <hi rend="italic">V</hi> 17 eu iquam P 18 uxore P <lb/>
            V um <lb/>
            19 calpmmantur P 24 septies] centies b tantg P 25 et <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            Ai. <lb/>
            26 calti <hi rend="italic">P</hi> esse <hi rend="italic">om. V</hi> 28 uidet <hi rend="italic">TCV</hi> </note><lb/>
             
<pb n="119"/>
            testamento praecepta de uxore diligenda? cur enim potius <lb/>
            uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, • <lb/>
            qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum, <lb/>
            et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere. <lb/>
            intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis <lb n="5"/>
            uidentur esse contraria. 
</p><p rend="script">Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret <lb/>
            dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non <lb/>
            legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et <lb/>
            feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem <lb n="10"/>
            et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in <lb/>
            carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. <lb/>
            quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt <lb/>
            illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii <lb/>
            et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis <lb n="15"/>
            uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; <lb/>
            ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque <lb/>
            dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, <lb/>
            facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit, <lb/>
            adulterium committit. ecce habent confirmatam sententiam <lb n="20"/>
            ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum. <lb/>
            simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter <lb/>
            duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium <lb/>
            euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc <lb/>
            capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse <lb n="25"/>
            additum — nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant, <lb/>
            dicere — quid ? si alius dicat illud esse inmissum <lb/>
            et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui <lb/>
            reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios

<note type="footnote"> 8 Matth. 19, 3 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> ra <lb/>
            6 contra P 8 dimitterej dimittere Morem <hi rend="italic">VSb</hi> uxorem dimittere <hi rend="italic">TC</hi> <lb/>
            9 fecit hominem <hi rend="italic">TC</hi> 10 feminam fecit eos et <hi rend="italic">TVb</hi> 18 coniunxit <lb/>
            0 <lb/>
            in unum <hi rend="italic">TCSV</hi> et <hi rend="italic">om. TCSVb</hi> dicunt ergo <hi rend="italic">V</hi> 14 mses <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            I y <lb/>
            lSdemittereP <hi rend="italic">16 moses P</hi> 21 aduersuaft 22 peribuit V 23 duriciamP1 <lb/>
            duritiam cordis <hi rend="italic">b</hi> eorum s. <hi rend="italic">l. P</hi> nonquid <hi rend="italic">V</hi> 26 quid <hi rend="italic">om. b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="120"/>
            propter regnum caelorum et cetera. non intellegunt miseri. <lb/>
            quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, <lb/>
            conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae <lb/>
            disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat <lb/>
            et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et<lb n="5"/>
            uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum <lb/>
            a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos <lb/>
            et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda <lb/>
            propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit <lb/>
            uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum<lb n="10"/>
            caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus <lb/>
            dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec <lb/>
            consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat <lb/>
            utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est <lb/>
            si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod<lb n="15"/>
            christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum; <lb/>
            sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis <lb/>
            discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus <lb/>
            frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit <lb/>
            regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem <lb n="20"/>
            christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis <lb/>
            uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit <lb/>
            aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter <lb/>
            inprobatur a domino. ita nec ista duo capitula euangelica <lb/>
            inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento, <lb n="25"/>
            quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur <lb/>
            possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, <lb/>
            si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum.

<note type="footnote"> 12 I Cor. 7, 12 </note>

<note type="footnote" rend="script"> «t <lb/>
            3 et <hi rend="italic">om. P</hi> 6 relictio <hi rend="italic">P</hi> et relictio—est <hi rend="italic">om. S</hi> 7 est a domino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ihs xpf] ds <hi rend="italic">b</hi> 11 semper <hi rend="italic">om. b</hi> dicit apostolus <hi rend="italic">V</hi> 13 dimittet <lb/>
            .(it in et <hi rend="italic">corr.) P</hi> eam] illam <hi rend="italic">V</hi> om. <hi rend="italic">b</hi> 14 utique] igit <hi rend="italic">b</hi> 17 conr <lb/>
            <lb/>
            sequentibus <hi rend="italic">TCV</hi> 18 subiectus seruituti <hi rend="italic">TSCVb</hi> 19 qui P4 22 eisistit <lb/>
            P existat <hi rend="italic">b</hi> 28 regntl <hi rend="italic">b</hi> 24 ita] item <hi rend="italic">b</hi> duo <hi rend="italic">om. b</hi> 26 uiro <lb/>
            ut sancti mereantur regnum celorum <hi rend="italic">sqq. b</hi> 27 ita] hic <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> </note>
<pb n="121"/>
            
</p><p>Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id <lb/>
            est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores <lb/>
            uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit <lb/>
            se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae <lb/>
            sin.t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo? <lb n="5"/>
            nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento, <lb/>
            quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem <lb/>
            et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in <lb/>
            carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, <lb/>
            cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem <lb n="10"/>
            dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen <lb/>
            unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat: <lb/>
            mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco <lb/>
            euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem <lb/>
            a domino deo conditore atque ordinatore consistere, <lb n="15"/>
            cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque <lb/>
            uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex <lb/>
            uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo? <lb/>
            quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis <lb/>
            separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem <lb n="20"/>
            facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in <lb/>
            nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata <lb/>
            esse sentirent. 
</p><p rend="script">Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam, <lb/>
            quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo <lb n="25"/>
            arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam, <lb/>
            qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit: <lb/>
            qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit: <lb/>
            haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint

<note type="footnote"> 2 Ephes. 5, 22 sqq. 16 I Cor. 11, 11 sqq. 28 Matth. 19, 12 <lb/>
            29 Es. 56, 4 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 quanto apostolus <hi rend="italic">sqq. Y</hi> christianos (oa <hi rend="italic">ex</hi> us <hi rend="italic">corr.) P4</hi> 2 nonne] <lb/>
            n6 b dicit: uiri] dicitur <hi rend="italic">TCSVb</hi> dilige uxores tuas <hi rend="italic">b</hi> 3 eclesiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            6 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 12 sicut-ipsum <hi rend="italic">om. CVb</hi> 13 ut om. b 15 sistere P2 <lb/>
            I <lb/>
            17 enim <hi rend="italic">om. b</hi> 21 (et 24) ueterę P1 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 22 testamento <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            i I <lb/>
            24 fsaiam P2 ysaiam S 28 ęsaias <hi rend="italic">Fs</hi> </note><lb/>
             
<pb n="122"/>
            praecepta mea et elegerint sibi, quae ego uolo. et <lb/>
            capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo <lb/>
            mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem <lb/>
            multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum <lb/>
            dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam<lb n="5"/>
            umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem <lb/>
            atque ordinatissimam distributionem temporum populus <lb/>
            ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo <lb/>
            tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla <lb/>
            in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis<lb n="10"/>
            ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris <lb/>
            ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et <lb/>
            superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad <lb/>
            Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat<lb n="15"/>
            ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae. <lb/>
            quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei <lb/>
            caede manus tuae; te enim operari necesse est terram. <lb/>
            quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos, <lb/>
            quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur. <lb n="20"/>
            calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare <lb/>
            cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se <lb/>
            agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel <lb/>
            eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et <lb/>
            tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt <lb n="25"/>
            huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus <lb/>
            ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam

<note type="footnote"> 14 Gen. 4, 10 sqq. 27 Matth. 6, 84. 26 </note>

<note type="footnote" rend="script"> i v <lb/>
            1 <hi rend="italic">eleger?nt P</hi> 6 umbris] <hi rend="italic">uerbis C</hi> fig?ris P <hi rend="italic">10 euangelica 2Y\sT6</hi> <lb/>
            repperiantur P 11 <hi rend="italic">ipsis C</hi> libris <hi rend="italic">om. P</hi> 12 desit <hi rend="italic">P</hi> scę sce P <lb/>
            »r nf <lb/>
            temerios <hi rend="italic">P</hi> 14 gesi <hi rend="italic">p-z</hi> diis <hi rend="italic">TCSYb</hi> 16 cayn <hi rend="italic">V</hi> caym <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            vla <lb/>
            16 es tu] eris <hi rend="italic">TCSVb</hi> facig <hi rend="italic">P</hi> 17 apsorbuit <hi rend="italic">V</hi> 19 q: Pquae <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            dabit fructus <hi rend="italic">Y</hi> 20 maledictionem <hi rend="italic">TCb</hi> caym S cayn V 21 calumpniantes <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 22 cogitare <hi rend="italic">(s. l. m. 2) P</hi> 23 essent <hi rend="italic">otn. CVSh</hi> <lb/>
            23 uel] et <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="123"/>
            crastinus dies ipse cogitabit sibi. respicite uolatilia <lb/>
            caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt <lb/>
            in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi <lb/>
            conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis <lb/>
            terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam <lb n="5"/>
            paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando <lb/>
            -euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus <lb/>
            capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam <lb/>
            sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque <lb/>
            concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius, <lb n="10"/>
            quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere <lb/>
            frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur, <lb/>
            illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo <lb/>
            fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus <lb/>
            fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt <lb n="15"/>
            maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori, <lb/>
            cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini <lb/>
            nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato <lb/>
            domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis <lb/>
            dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum <lb n="20"/>
            deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur, <lb/>
            qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem <lb/>
            tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri <lb/>
            intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de <lb/>
            deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur, <lb n="25"/>
            et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere <lb/>
            reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti <lb/>
            manifesta concordia.

<note type="footnote"> 18 cf. Matth. 21, 19 22 Ps. b4, 23 </note>

<note type="footnote" rend="script"> r <lb/>
            1 cogitabit (bat in bit <hi rend="italic">corr.)</hi> P* 8 parieidaPJ <hi rend="italic">XPIJ om. CVb</hi> <lb/>
            i i ic <lb/>
            4 sterelitatis P 5 ster$litatem <hi rend="italic">P</hi> 6 parentur <hi rend="italic">P</hi> nostrum <hi rend="italic">om. TVCb</hi> <lb/>
            11 quid conuenientius <hi rend="italic">om. TCSYb</hi> fuerat] erat <hi rend="italic">TCSVb</hi> 12 steh <lb/>
            <lb/>
            relitas <hi rend="italic">PS</hi> 14 liberanT <hi rend="italic">b</hi> 15 seruiretur <hi rend="italic">V</hi> exorrescunt P <lb/>
            19 delecta/tur (n <hi rend="italic">er.) P</hi> qua] quod <hi rend="italic">CV</hi> 20 eorum <hi rend="italic">om. CV</hi> 21 gerat <lb/>
            deus <hi rend="italic">T</hi> quur <hi rend="italic">P</hi> in prophetica b delectaptur <hi rend="italic">P</hi> 22 dfio <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            deum <hi rend="italic">S</hi> 23 possent <hi rend="italic">CVb</hi> 27 repperiri P clarescat <hi rend="italic">TCSVb</hi> </note>
<pb n="124"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem <lb/>
            ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum <lb/>
            Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse <lb/>
            ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo <lb/>
            testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit<lb n="5"/>
            Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris <lb/>
            uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et <lb/>
            in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et <lb/>
            quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. <lb/>
            non intellegunt illud dictum esse de homine antequam<lb n="10"/>
            peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, <lb/>
            hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo <lb/>
            estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in <lb/>
            scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum <lb/>
            naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei,<lb n="15"/>
            qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut <lb/>
            filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. <lb/>
            sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt <lb/>
            euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae <lb/>
            nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo <lb n="20"/>
            modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, <lb/>
            uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso <lb/>
            diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; <lb/>
            uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad <lb/>
            id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit <lb n="25"/>
            quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non <lb/>
            steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis

<note type="footnote"> 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. <lb/>
            I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 (et 11) ymaginem <hi rend="italic">F</hi> hunc-scriptum <hi rend="italic">(unc. rubric.) P</hi> 6 diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dyabolo <hi rend="italic">S</hi> 9 genimina <hi rend="italic">TC,b</hi> (in <hi rend="italic">marg. al</hi>. genera) 10 non <lb/>
            enim <hi rend="italic">T</hi> esse dictum <hi rend="italic">bV</hi> esse <hi rend="italic">om. T</hi> 13 dicit P 15 ysaac <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            I t <lb/>
            18 apostolus appellat <hi rend="italic">T C S V</hi> 20 q b 21 peccatores <hi rend="italic">infideles P</hi> <lb/>
            r <lb/>
            a domino uocantur <hi rend="italic">V</hi> 23 filios <hi rend="italic">CVb</hi> difidentiae <hi rend="italic">P</hi> 26 eat] ? F <lb/>
            27 steterunt quae eis data est <hi rend="italic">T</hi> eodem] eo quod <hi rend="italic">0srb,</hi> om. <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="125"/>
            Moysi. crederetis et mihi: ille enim de me scripsit. <lb/>
            secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et <lb/>
            uiperarum genera uocantur. 
</p><p>Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum <lb/>
            genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem <lb n="5"/>
            non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, <lb/>
            mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non <lb/>
            secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum <lb/>
            spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem <lb/>
            dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, <lb n="10"/>
            id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem <lb/>
            nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando <lb/>
            amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes <lb/>
            uos ueterem hominem cum actibus eius induite <lb/>
            nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum <lb n="15"/>
            imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt <lb/>
            homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque <lb/>
            ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere <lb/>
            inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis <lb/>
            est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet <lb n="20"/>
            scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei <lb/>
            fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur <lb/>
            eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae <lb/>
            decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum <lb/>
            dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico <lb n="25"/>
            propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii <lb/>
            altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini <lb/>
            et sicut unus de principibus cadetis.

<note type="footnote"> 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. <lb/>
            21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. CV</hi> 2 ueuenata serpentum <hi rend="italic">P</hi> serpentium <hi rend="italic">S</hi> 3 genimina <hi rend="italic">(in<lb/>
             marg. al</hi>. genera) <hi rend="italic">b</hi> 4 ymaginem <hi rend="italic">V</hi> 6 inmago <hi rend="italic">C</hi> 10 item] idem <hi rend="italic">TCVb</hi> <lb/>
            11 ueterS hominem <hi rend="italic">(uirg. m. 2 add.) P</hi> induamur nona uita <hi rend="italic">TCSVb</hi> <lb/>
            15 agnitione <hi rend="italic">CV</hi> 19 simimus <hi rend="italic">P</hi> 21 dl (s. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 23 decidflt <lb/>
            * <lb/>
            sapientie <hi rend="italic">b</hi> 26 consonţ&gt;t <hi rend="italic">C</hi> 27 excelsi <hi rend="italic">(in marg</hi>. altissimi) <hi rend="italic">V</hi> sicut <lb/>
            hominesj ut hom. <hi rend="italic">TCSVb</hi> 28 de] ex <hi rend="italic">TCSVb</hi> </note>
<pb n="126"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>