<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc est, inquam, Tuscum illud iurgium, quod dici solet, <lb/>
            cum quaestioni intemtatae non eius solutio, sed alterius obiectio uidetur <lb n="25"/>
            mederi. quod etiam poeta noster — ut me aliquantum Licentii <lb/>
            auribus dedam — decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum <lb/>
            et plane pastoricium esse iudicauit, cum alter alterum interrogat, <lb/>
            ubi caeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat, ille autem <lb/>
            quibus in terris inscripti nomina regum <lb n="30"/>
            nascantur flores.

<note type="footnote"> 29 cf. Uerg. eclog. 3, 105 30 Uerg. eclog. 3, 106 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 circum <hi rend="italic">Tm</hi> Iaberintus <hi rend="italic">T</hi> laborinthus <hi rend="italic">M</hi> 2 peniteat (a <hi rend="italic">m2) M</hi> <lb/>
            5 redissed <hi rend="italic">Pml</hi> 8 possunt (t <hi rend="italic">in ras. m2) P</hi> possint <hi rend="italic">HM cdd,</hi> 11 hoc-uP <lb/>
            12 obscurius sit <hi rend="italic">edd</hi>. putes diutius <hi rend="italic">M</hi> 13 manifestum <hi rend="italic">om.Mml</hi> 14 et <lb/>
            quasi-16 alter <hi rend="italic">om.Pml</hi> 15 facilae P 16 et <hi rend="italic">om.Pm2</hi> 20 quod <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">pr</hi>. sire <hi rend="italic">Pml</hi> 22 putes <hi rend="italic">Tml</hi> 24 Tuscum] ∗∗cum M 25 inten*tatae P <lb/>
            27 dedam <hi rend="italic">Pm2 in mg</hi>. declara <hi rend="italic">Pthl</hi> bucolio Tml 28 pastoricium <hi rend="italic">Tm2 in mg</hi>. <lb/>
            pastoritium <hi rend="italic">Pm]</hi> pastoricum <hi rend="italic">a</hi> 30 dic quibus <hi rend="italic">edd:</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            quod quaeso, Alypi, ne in uilla nobis licere arbitreris. certe uel <lb/>
            istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem; <lb/>
            ad id. si placet, quod rogo, responde: uideturne tibi sapiens Academicorum <lb/>
            scire sapientiam? — Ne uerba uerbis referendo, inquit, <lb/>
            in longum eamus, uidetur uideri sibi scire. — Uidetur ergo, inquam,<lb n="5"/>
            tibi nescire? non enim ego quaero, quid tibi uideatur <lb/>
            uideri sapienti, sed utrum tibi uideatur sapiens scire sapientiam. <lb/>
            potes, ut opinor, hic aut aiere aut negare. —s o utinam, <lb/>
            inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi aut ita tibi difficile ut mihi, <lb/>
            nec tam molestus esses nec in his quidquam sperares. nam cum me<lb n="10"/>
            interrogares, quid mihi de Academico sapiente uideatur, respondi <lb/>
            uideri mihi, quod uideatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me <lb/>
            scire affirmarem aut illum non minus temere scire dicerem. — Pro <lb/>
            magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod <lb/>
            ego, non ad id quod tute interrogas respondere digneris, deinde ut<lb n="15"/>
            spem meam, quam tibi non minus curae quam tuam esse scio, nunc <lb/>
            paululum omittas — certe si Ille ista interrogatione decepero, cito <lb/>
            transibo in tuam partem controuersiamque finiemus — postremo ut <lb/>
            pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi uideo, diligentius animaduertas, <lb/>
            quo facile intellegas, quid mihi abs te responderi uelim. <lb n="20"/>
            dixisti enim ideo te non aut aiere ant negare — quod utique faciendum <lb/>
            est ad id quod rogo — ne temere te scire dicas quod nescis; <lb/>
            quasi uero ego quid scias quaesierim et non quid tibi uideatur. itaque <lb/>
            nunc idem planius — si tamen planius dici potest — interrogo: <lb/>
            uideturne tibi scire sapientiam sapiens an non uidetur? — Si inueniri,<lb n="25"/>
            inquit, sapiens, qualem ratio prodit. queat, potest uideri mihi <lb/>
            scire sapientiam. — Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse <lb/>
            sapientem, qui sapientiam non ignoret; et recte istuc. non enim <lb/>
            aliter decebat uideri tibi. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>