Hoc est, inquam, Tuscum illud iurgium, quod dici solet, cum quaestioni intemtatae non eius solutio, sed alterius obiectio uidetur mederi. quod etiam poeta noster — ut me aliquantum Licentii auribus dedam — decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum et plane pastoricium esse iudicauit, cum alter alterum interrogat, ubi caeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat, ille autem quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores. 29 cf. Uerg. eclog. 3, 105 30 Uerg. eclog. 3, 106 sq. 1 circum Tm Iaberintus T laborinthus M 2 peniteat (a m2) M 5 redissed Pml 8 possunt (t in ras. m2) P possint HM cdd, 11 hoc-uP 12 obscurius sit edd . putes diutius M 13 manifestum om.Mml 14 et quasi-16 alter om.Pml 15 facilae P 16 et om.Pm2 20 quod H 21 pr . sire Pml 22 putes Tml 24 Tuscum] ∗∗cum M 25 inten*tatae P 27 dedam Pm2 in mg . declara Pthl bucolio Tml 28 pastoricium Tm2 in mg . pastoritium Pm] pastoricum a 30 dic quibus edd: quod quaeso, Alypi, ne in uilla nobis licere arbitreris. certe uel istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem; ad id. si placet, quod rogo, responde: uideturne tibi sapiens Academicorum scire sapientiam? — Ne uerba uerbis referendo, inquit, in longum eamus, uidetur uideri sibi scire. — Uidetur ergo, inquam, tibi nescire? non enim ego quaero, quid tibi uideatur uideri sapienti, sed utrum tibi uideatur sapiens scire sapientiam. potes, ut opinor, hic aut aiere aut negare. —s o utinam, inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi aut ita tibi difficile ut mihi, nec tam molestus esses nec in his quidquam sperares. nam cum me interrogares, quid mihi de Academico sapiente uideatur, respondi uideri mihi, quod uideatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me scire affirmarem aut illum non minus temere scire dicerem. — Pro magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod ego, non ad id quod tute interrogas respondere digneris, deinde ut spem meam, quam tibi non minus curae quam tuam esse scio, nunc paululum omittas — certe si Ille ista interrogatione decepero, cito transibo in tuam partem controuersiamque finiemus — postremo ut pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi uideo, diligentius animaduertas, quo facile intellegas, quid mihi abs te responderi uelim. dixisti enim ideo te non aut aiere ant negare — quod utique faciendum est ad id quod rogo — ne temere te scire dicas quod nescis; quasi uero ego quid scias quaesierim et non quid tibi uideatur. itaque nunc idem planius — si tamen planius dici potest — interrogo: uideturne tibi scire sapientiam sapiens an non uidetur? — Si inueniri, inquit, sapiens, qualem ratio prodit. queat, potest uideri mihi scire sapientiam. — Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse sapientem, qui sapientiam non ignoret; et recte istuc. non enim aliter decebat uideri tibi.