<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et cum redisset, intentis omnibus sic coepi: Itane est, Alypi, <lb n="5"/>
            ut inter nos de re iam, ut mihi uidetur, manifestissima non conueniat ? <lb/>
            — Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse asseris mihi <lb/>
            obscurum sit, si quidem pleraque manifesta possunt aliis manifestiora <lb/>
            et item obscura quaedam nonnullis obscuriora esse. nam si et <lb/>
            hoc tibi uere manifestum est, mihi crede esse alium quemquam, <lb n="10"/>
            cui et hoc manifestum tuum manifestius sit, et item alium, cui <lb/>
            meum obscurum sit obscurius. sed ne me perpugnacem diutius putes, <lb/>
            obsecrauerim, ut hoc manifestum manifestius edisseras. — Adtende, <lb/>
            inquam, quaeso diligenter et quasi seposita paululum respondendi <lb/>
            cura. si enim bene me atque te noui, facile data opera clarebit quod <lb n="15"/>
            dico et alter alteri cito persuadebit. dixistine tandem an fortasse <lb/>
            obsurdueram, uideri sapienti se scire sapientiam? — Annuit. — <lb/>
            Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. tu ipse sapiens es <lb/>
            an non ? — Nihil, inquit, minus. — Uolo tamen, inquam, respondeas <lb/>
            mihi, quid ipse sentias de sapiente Academico, utrumnam tibi uideatur <lb n="20"/>
            scire sapientiam ? — Utrum sibi, inquit, scire uideatur an sciat, <lb/>
            unumne an diuersum putas ? metuo enim, ne haec confusio cuiquam <lb/>
            nostrum suffugium praebeat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>