Et cum redisset, intentis omnibus sic coepi: Itane est, Alypi, ut inter nos de re iam, ut mihi uidetur, manifestissima non conueniat ? — Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse asseris mihi obscurum sit, si quidem pleraque manifesta possunt aliis manifestiora et item obscura quaedam nonnullis obscuriora esse. nam si et hoc tibi uere manifestum est, mihi crede esse alium quemquam, cui et hoc manifestum tuum manifestius sit, et item alium, cui meum obscurum sit obscurius. sed ne me perpugnacem diutius putes, obsecrauerim, ut hoc manifestum manifestius edisseras. — Adtende, inquam, quaeso diligenter et quasi seposita paululum respondendi cura. si enim bene me atque te noui, facile data opera clarebit quod dico et alter alteri cito persuadebit. dixistine tandem an fortasse obsurdueram, uideri sapienti se scire sapientiam? — Annuit. — Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. tu ipse sapiens es an non ? — Nihil, inquit, minus. — Uolo tamen, inquam, respondeas mihi, quid ipse sentias de sapiente Academico, utrumnam tibi uideatur scire sapientiam ? — Utrum sibi, inquit, scire uideatur an sciat, unumne an diuersum putas ? metuo enim, ne haec confusio cuiquam nostrum suffugium praebeat.