<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et cum redissemus, inuenimus Li?um, cui numquam <lb/>
            sitienti Helico subuenisset, excogitandis uersibus inhiantem. <lb n="15"/>
            nam de medio paene prandio, quamuis nostri prandii idem initium <lb/>
            qui finis fuit, clam surrexerat nihilque biberat. cui ego: Opto quidem, <lb/>
            inquam, tibi, ut istam poeticam, quam concupisti, conplectaris aliquando, <lb/>
            non quod me nimis delectat ista perfectio, sed quod uideo <lb/>
            te tantum exarsisse, ut nisi fastidio euadere ab hoc amore non possis,<lb n="20"/>
            quod euenire post perfectionem facile solet. deinde cum sis bene <lb/>
            canorus, malim auribus nostris inculces tuos uersus quam ut in illis <lb/>
            Graecis tragoediis more auicularum, quas in caueis inclusas uidemus, <lb/>
            uerba quae non intellegis cantes. admoneo tamen, ut pergas <lb/>
            potum, si uoles, et ad scholam redeas nostram, si tamen aliquid iam<lb n="25"/>
            de te Hortensius et philosophia meretur, cui dulcissimas primitias <lb/>
            iam uestro illo sermone libasti, qui te uehementius quam ista poetica <lb/>
            incenderat ad magnarum et uere fructuosarum rerum scientiam. <lb/>
            sed dum ad istarum disciplinarum, quibus excoluntur animi,

<note type="footnote">2 hanc rem <hi rend="italic">T edd</hi>. 3 nam-fortasse <hi rend="italic">add. in mg. Pm2</hi> 4 inter <hi rend="italic">anle</hi> <lb/>
            uideri <hi rend="italic">om.M</hi> scire sibi <hi rend="italic">T alt</hi>. et <hi rend="italic">om.M</hi> 5 inuestigatione*(m <hi rend="italic">ras.) P</hi> <lb/>
            7 p*randium <hi rend="italic">(a ras.) P 9 unum M 10 promeridianiS HMPm2T meridianis<lb/>
             Pml</hi> post <hi rend="italic">meridianas a</hi> horas <hi rend="italic">a</hi> 11 redeamus (e <hi rend="italic">alt. ex i) M</hi> rediemus <lb/>
            (iemus <hi rend="italic">in ras. m2) T</hi> 12 <hi rend="italic">peruenisse* P</hi> 14 redisemus <hi rend="italic">Pml</hi> 15 sitienti <hi rend="italic">om.J! <lb/>
            helicoo HP helicon T, om.M subuenissent HMP 19pr.quoHMP nims Pml</hi> <lb/>
            delectet <hi rend="italic">edd</hi>. 24 amoneo <hi rend="italic">Pml</hi> 25 sc*olam (h <hi rend="italic">ras.) P</hi> scolam <hi rend="italic">MT</hi> iamhortensius <lb/>
            <hi rend="italic">Tm2 in ras</hi>. 26 mereretur T 27 nostro <hi rend="italic">a</hi> sermone illo <hi rend="italic">Tml</hi> <lb/>
            28 incederat <hi rend="italic">Pml</hi> 29 animi excoluntur <hi rend="italic">M</hi> animi <hi rend="italic">ex</hi> amici Pm2 </note> <lb/>
             
<pb n="51"/>
            circulum reuocare uos cupio, metuo, ne uobis labyrinthus fiat, et <lb/>
            prope me paenitet ab illo te impetu repressisse. — Erubuit ille discessitque, <lb/>
            ut biberet. nam et multum sitiebat et occasio dabatur euitandi <lb/>
            me plura fortasse atque asperiora dicturum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>