<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Crederem uere, inquit, ad calcem nos finesque uenisse, sed <lb/>
            repente, cum dexteras interposuisti, disiunctissimos nos esse et in <lb/>
            longum progressos uideo, uidelicet quod hesterno die a nobis nulla <lb/>
            alia quaestio constituta uidebatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem <lb/>
            ueri peruenire posse affirmante te ego negaueram, <lb n="15"/>
            nunc uero nihil me opinor concessisse tibi quam uideri posse sapienti <lb/>
            probabilium rerum sc consecutum esse sapientiam; quam tamen sapientiam <lb/>
            in inuestigatione diuinarum humanarumque rerum Ille <lb/>
            constituisse nulli nostrum arbitror dubium. — Non, inquam, ideo, <lb/>
            quia inuoluis, euolueris; uideris enim iam mihi exercendi tui causa <lb n="20"/>
            disputare et, quia bene nosti istos adulescentulos uix adhuc posse <lb/>
            discernere, quae acute ac subtiliter disseruntur, tamquam iudicum <lb/>
            abuterisignorantia, ut tibi quantum libet loqui nullo liceat reclamante. <lb/>
            nam paulo ante dixisti, cum quaererem, utrum sciret sapiens <lb/>
            sapientiam, scire sibi uideri. cui ergo uidetur sapientem scire sapientiam, <lb n="25"/>
            non utique uidetur nihil scire sapientem. hoc enim contendi <lb/>
            non potest, nisi quisquam dicere audeat nihil esse sapientiam. ex quo <lb/>
            fit, ut hoc tibi, quod etiam mihi, uideatur, nam mihi uidetur sapientem <lb/>
            non nihil scire et tibi, opinor, cui placet uideri sapienti

<note type="footnote">1 eri <hi rend="italic">Pm]</hi> 4 compraehcmli <hi rend="italic">Pml</hi> 5 inuenta <hi rend="italic">T</hi> 6 nur.c] nunc tu <hi rend="italic">T edd. <lb/>
            mea cu Tml 7 uidetur add. Pm2 in mg. 8 bitiquam om.T 11 inquam T</hi> <lb/>
            finesq;**ue <hi rend="italic">P</hi> finemque <hi rend="italic">H Mm</hi> in finemque <hi rend="italic">T</hi> 15 perueniri M firmante M <lb/>
            <hi rend="italic">te om T 10 nihil] n. aliud T 17 consequtum Pml constiturum M <lb/>
            19 nullo P</hi> nostrum] <hi rend="italic">uestrum .1/ nostrum esse T</hi> 20 inuoluis— quia <lb/>
            <hi rend="italic">om.HMP 21 adhuc] hic M 22 iudecum Pm1 iudicium H, om.M</hi> 23 nulIo*P <lb/>
            <hi rend="italic">24 dixisti om.T</hi> cum ex quum P <hi rend="italic">quaerem Pml 25 uide**ri (ui m2) P <lb/>
            uideri dixisti T cui (i m2) P</hi> 28 hoc] <hi rend="italic">iam hoc T edd. tibi quod Mm2 s. I. <lb/>
            nam mihi uidetur om.HMP 29 sapienti om.M</hi> </note>

<note type="footnote"> LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            sapientem scire sapientiam. — Tum ille: Non magis me ingenium exercere <lb/>
            uelle quam te arbitror et id miror; non enim tibi ulla in hac <lb/>
            re exercitatione opus est. nam mihi adhuc fortasse caeco uidetur <lb/>
            interesse inter uideri sibi scire et scire et inter sapientiam, quae in <lb/>
            inuestigatione posita est, et ueritatem. quae a nobis cum alterutra<lb n="5"/>
            dicantur, sibi quem ad modum quadrent non inuenio. — Tum ego, <lb/>
            cum iam ad prandium uocaremur: Non, inquam, mihi quod tantum <lb/>
            reniteris displicet; aut enim ambo nescimus, quid loquamur, et danda <lb/>
            est opera, ne tam turpes simus, aut unus nostrum, quod item relinquere <lb/>
            atque neglegere non minus turpe est. sed pomeridianis horis<lb n="10"/>
            rediemus ad inuicem. mihi enim, cum uideretur iam nos ad calcem <lb/>
            peruenisse, pugnos etiam miscuisti. — Hic cum arrisissent, discessimus. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>