Crederem uere, inquit, ad calcem nos finesque uenisse, sed repente, cum dexteras interposuisti, disiunctissimos nos esse et in longum progressos uideo, uidelicet quod hesterno die a nobis nulla alia quaestio constituta uidebatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem ueri peruenire posse affirmante te ego negaueram, nunc uero nihil me opinor concessisse tibi quam uideri posse sapienti probabilium rerum sc consecutum esse sapientiam; quam tamen sapientiam in inuestigatione diuinarum humanarumque rerum Ille constituisse nulli nostrum arbitror dubium. — Non, inquam, ideo, quia inuoluis, euolueris; uideris enim iam mihi exercendi tui causa disputare et, quia bene nosti istos adulescentulos uix adhuc posse discernere, quae acute ac subtiliter disseruntur, tamquam iudicum abuterisignorantia, ut tibi quantum libet loqui nullo liceat reclamante. nam paulo ante dixisti, cum quaererem, utrum sciret sapiens sapientiam, scire sibi uideri. cui ergo uidetur sapientem scire sapientiam, non utique uidetur nihil scire sapientem. hoc enim contendi non potest, nisi quisquam dicere audeat nihil esse sapientiam. ex quo fit, ut hoc tibi, quod etiam mihi, uideatur, nam mihi uidetur sapientem non nihil scire et tibi, opinor, cui placet uideri sapienti 1 eri Pm] 4 compraehcmli Pml 5 inuenta T 6 nur.c] nunc tu T edd. mea cu Tml 7 uidetur add. Pm2 in mg. 8 bitiquam om.T 11 inquam T finesq;**ue P finemque H Mm in finemque T 15 perueniri M firmante M te om T 10 nihil] n. aliud T 17 consequtum Pml constiturum M 19 nullo P nostrum] uestrum .1/ nostrum esse T 20 inuoluis— quia om.HMP 21 adhuc] hic M 22 iudecum Pm1 iudicium H, om.M 23 nulIo*P 24 dixisti om.T cum ex quum P quaerem Pml 25 uide**ri (ui m2) P uideri dixisti T cui (i m2) P 28 hoc] iam hoc T edd. tibi quod Mm2 s. I. nam mihi uidetur om.HMP 29 sapienti om.M LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. 4 sapientem scire sapientiam. — Tum ille: Non magis me ingenium exercere uelle quam te arbitror et id miror; non enim tibi ulla in hac re exercitatione opus est. nam mihi adhuc fortasse caeco uidetur interesse inter uideri sibi scire et scire et inter sapientiam, quae in inuestigatione posita est, et ueritatem. quae a nobis cum alterutra dicantur, sibi quem ad modum quadrent non inuenio. — Tum ego, cum iam ad prandium uocaremur: Non, inquam, mihi quod tantum reniteris displicet; aut enim ambo nescimus, quid loquamur, et danda est opera, ne tam turpes simus, aut unus nostrum, quod item relinquere atque neglegere non minus turpe est. sed pomeridianis horis rediemus ad inuicem. mihi enim, cum uideretur iam nos ad calcem peruenisse, pugnos etiam miscuisti. — Hic cum arrisissent, discessimus.