<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Uolo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter <lb/>
            sapientem et philosophum distare uideatur. - Sapientem ab studioso,<lb n="5"/>
            ait, nulla re differre arbitror, nisi quod quarum rerum in sapiente <lb/>
            quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. — Quae <lb/>
            sunt tandem istae res? inquam; nam mihi nihil aliud uidetur interesse, <lb/>
            nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. — Si <lb/>
            scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius<lb n="10"/>
            elocutus es. — Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus <lb/>
            placuit scientiam falsarum rerum esse non posse. — In hoc <lb/>
            mihi, inquit ille, uisa fuit obicienda praescriptio, ne inconsiderata <lb/>
            consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua <lb/>
            equitaret oratio. — Plane mihi, inquam, nihil ubi equitare possem<lb n="15"/>
            reliquisti. nam, nisi fallor, quod iam dudum molior, ad ipsum finem <lb/>
            peruenimus. si enim, ut subtiliter uereque dixisti, nihil inter sapientiae <lb/>
            studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem <lb/>
            habet sapientiae disciplinam — unde etiam nomen ipsum, id est habitum <lb/>
            quendam exprimere non cunctatus es — nemo autem habere<lb n="20"/>
            disciplinam potest in animo, qui nihil didicit, nihil autem didicit. <lb/>
            qui nihil nouit, et nosse falsum nemo potest, nouit igitur sapiens <lb/>
            ueritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum <lb/>
            iam ipse confessus es. — Nescio, inquit, cuius impudentiae <lb/>
            sim, si habitum inquisitionis diuinarum humanarumque rerum<lb n="25"/>
            esse in sapiente confessum me negare uoluero. sed qui tibi uideatur <lb/>
            inuentorum probabilium habitus non esse, non uideo. — Concedis <lb/>
            inquam, mihi falsa neminem scire? — Facile quidem, inquit. <lb/>
            — Dic iam, si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. — <lb/>
            Quid enim ? ait, hoc limite uniuersa concludis, ut uideri sibi non <lb n="30"/>
            possit comprehendisse se sapientiam? — Da, inquam, dexteram.

<note type="footnote"> 1 a fortuna <hi rend="italic">Tm</hi> 2 non <hi rend="italic">et</hi> uitam <hi rend="italic">om.M</hi> 4 aperies <hi rend="italic">M</hi> 5 sapientiam <lb/>
            <hi rend="italic">M am</hi> 6 sapienti <hi rend="italic">T</hi> sapientia <hi rend="italic">HMP</hi> 7 quidem <hi rend="italic">M</hi> 10 scientiam] <lb/>
            sapientiam <hi rend="italic">M</hi> 11 eloquutus <hi rend="italic">Pml</hi> quoquo] quo P inquam <hi rend="italic">om-M</hi> <lb/>
            deminem <hi rend="italic">Pml</hi> homnibus P 13 obicienda (i <hi rend="italic">pr. m2) P</hi> praescribtio <hi rend="italic">Pvil</hi> <lb/>
            14 fale <hi rend="italic">Pml</hi> eius <hi rend="italic">T</hi> 15 inquam mihi <hi rend="italic">edd</hi>. 25 inquesitionis <hi rend="italic">Pml</hi> 28 mihi <lb/>
            inquam <hi rend="italic">edd</hi>. facile] facile id <hi rend="italic">Tm</hi> 29 potest <hi rend="italic">H</hi> 30 uideris P 31 se <hi rend="italic">om.T</hi> <lb/>
            dexteram (ram <hi rend="italic">in ras.) P</hi> dextram <hi rend="italic">111</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            nam, si meministi, hoc est quod heri Ille dixi effecturum, quod nunc <lb/>
            non a me conclusum, sed a te ultro mihi oblatum esse gaudeo. nam <lb/>
            cum inter me et Academicos hoc interesse dixissem, quod illis probabile <lb/>
            uisum est ueritatem non posse comprehendi, mihi autem nondum <lb/>
            quidem a me inuentam, inueniri tamen posse a sapiente uideatur, <lb n="5"/>
            nunc, cum mea interrogatione urgereris, utrum sapiens <lb/>
            nesciat sapientiam, \'uidetur sibi scire\' dixisti. — Quid tum postea ? <lb/>
            inquit. — Quia, si uidetur sibi, inquam, scire sapientiam, non ei <lb/>
            uidetur nihil scire posse sapientem; aut, si sapientia nihil est, uolo <lb/>
            affirmes. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>