Tamen, inquam, cum ipsa uita nostra, cum hic uiuimus, sit in potestate fortunae nec nisi uiuens quisque sapiens fieri possit, nonne fatendum est opus esse eius fauore, quo ad sapientiam peruehamur? — Sed cum sapientia, inquit, non nisi uiuentibus necessaria sit remotaque uita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda uita pertimesco fortunam. etenim quia uiuo, propterea uolo sapientiam, non quod sapientiam desidero, uolo uitam. unde fortuna si mihi abstulerit uitam, auferet causam quaerendae sapientiae. nihil igitur habeo, cur ut fiam sapiens aut fauorem optem fortunae aut impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. — Tum ego: Non 1 u**bera P uerba a sunt necessaria M 3 nostra Pm] 4 nisi priorte (in ras. et in mg. m2) P discernendum T edd . 5 fortunae] uel for- tunaeTedd. -contemptores HMPm2T 6 utinam HMml 7 dedalum MP 9 mare egeum T 10 uenerit a 11 euectus T 14 necaessariam Pm] necessarium M 15 concupiit T 16 cum (c in ras. m2) P 20 scientia a contemnit a 22 alt . cum] quam T qua edd . 24 est] et Pm] perueamur T 25 necesaria P sit necessaria edd . 31 alia ex aba corr. Pm2 igitur censes sapientiae studiosum posse fortuna, ne ad sapientiam perueniat, impediri, etiamsi ei non auferat uitam ? — Non arbitror, inquit.