<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Sed quaeso uos, nonne miserati nos estis, cum pridie <lb/>
            ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem et prorsus ad nihil<lb n="10"/>
            aliud surgeretur, quod tanta de re familiari necessario peragenda <lb/>
            extiterunt, ut his penitus occupati uix duas extremas diei horas <lb/>
            in nosmet ipsos respirare possemus? quare semper fuit sententia <lb/>
            mea sapienti iam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum <lb/>
            necessariam esse fortunam, nisi quid aliud uidetur Alypio. <lb n="15"/>
            — Tum ille: Quantum iuris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene <lb/>
            noui. nam si ad contemnendam fortunam fortuna ipsa opus esse <lb/>
            arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. sin fortunae <lb/>
            nihil aliud concedis quam ea, quae corporis necessitati non <lb/>
            possunt nisi ipsa uolente suppetere, non ita sentio. aut enim licet<lb n="20"/>
            eadem repugnante atque inuita nondum sapienti, cupido tamen <lb/>
            sapientiae ea sumere, quae uitae necessaria confitemur, aut concedendum <lb/>
            etiam in omni sapientis uita eam dominari, cum et ipse <lb/>
            sapiens his, quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>