Sed quaeso uos, nonne miserati nos estis, cum pridie ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem et prorsus ad nihil aliud surgeretur, quod tanta de re familiari necessario peragenda extiterunt, ut his penitus occupati uix duas extremas diei horas in nosmet ipsos respirare possemus? quare semper fuit sententia mea sapienti iam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum necessariam esse fortunam, nisi quid aliud uidetur Alypio. — Tum ille: Quantum iuris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene noui. nam si ad contemnendam fortunam fortuna ipsa opus esse arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. sin fortunae nihil aliud concedis quam ea, quae corporis necessitati non possunt nisi ipsa uolente suppetere, non ita sentio. aut enim licet eadem repugnante atque inuita nondum sapienti, cupido tamen sapientiae ea sumere, quae uitae necessaria confitemur, aut concedendum etiam in omni sapientis uita eam dominari, cum et ipse sapiens his, quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit.