<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Quis autem uerum possit ostendere, abs te, Alypi, dictum <lb/>
            est, a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. etenim <lb/>
            numen aliquod aisti solum posse ostendere homini, quid sit <lb/>
            uerum, cum breuiter tum etiam pie. nihil itaque in hoc sermone <lb/>
            nostro libentius audiui, nihil grauius, nihil probabilius et, si id numen, <lb n="5"/>
            ut confido, assit, nihil uerius. nam et Proteus ille — quanta abs te <lb/>
            mentis altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum <lb/>
            philosophiae genus! — Proteus enim ille, ut uos adulescentes <lb/>
            non penitus poetas a philosophia contemnendos esse uideatis, in <lb/>
            imaginem ueritatis inducitur; ueritatis, inquam, Proteus in carminibus <lb n="10"/>
            ostentat sustinetque personam, quam obtinere nemo potest, <lb/>
            si falsis imaginibus deceptus comprehensionis nodos uel laxauerit <lb/>
            uel dimiserit. sunt enim istae imagines, quae consuetudine rerum <lb/>
            corporalium per istos, quibus ad necessaria huius uitae utimur, sensus <lb/>
            nos, etiam cum ueritas tenetur et quasi habetur in manibus, decipere <lb n="15"/>
            atque inludere moliuntur. hoc ergo tertium bonum mihi accidit, quod <lb/>
            non inuenio quanti aestimem. mecum enim familiarissimus amicus <lb/>
            meus non solum de probabilitate humanae uitae uerum etiam de <lb/>
            ipsa religione concordat, quod est ueri amici manifestissimum indicium, <lb/>
            si quidem amicitia rectissime atque sanctissime definita <lb n="20"/>
            est rerum humanarum et diuinarum cum beniuolentia <lb/>
            et caritate consensio. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>