<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Bene habet, inquam, prorsus nihil amplius optaui. nam uidete <lb/>
            quaeso, bona mihi quot et quanta prouenerint. primum est, quod Academici <lb/>
            iam sic conuicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad defensionem, <lb/>
            nisi quod fieri non potest. quis enim hoc aut intellegere ullo<lb n="10"/>
            modo aut credere ualeat eum, qui uictus sit, eo ipso, quo uictus est, uictorem <lb/>
            se esse gloriari ? deinde si quid iam remanet cum his conflictionis, <lb/>
            non ex eo est, quod dicunt nihil sciri posse, sed ex eo, quod <lb/>
            nulli rei assentiendum esse contendunt. nunc itaque concordes sumus. <lb/>
            nam ut mihi, ita etiam illis uidetur sapientem scire sapientiam. sed<lb n="15"/>
            tamen ab assensione illi temperandum monent. uideri enim sibi <lb/>
            tantum dicunt, scire autem nullo modo; quasi ego me scire profitear. <lb/>
            mihi quoque uideri istuc dico; sum enim stultus ut etiam ipsi, si <lb/>
            nesciunt sapientiam. adprobare autem nos debere aliquid puto, id est <lb/>
            ueritatem. de quo eos consulo, utrum negent, id est utrum eis placeat<lb n="20"/>
            ueritati assentiendum non esse. numquam hoc dicent, sed eam non <lb/>
            inueniri asseuerabunt. ergo et hic ex nonnulla parte socium me tenent, <lb/>
            quod utrisque non displicet atque adeo necessario placet <lb/>
            consentiendum esse ueritati. sed quis eam demonstrabit ? inquiunt. <lb/>
            ubi ego cum illis non curabo certare; satis mihi est, quod iam non<lb n="25"/>
            est probabile nihil L-cire sapientem, ne rem absurdissimam dicere <lb/>
            cogantur, aut nihil esse sapientiam aut sapientiam nescire <lb/>
            sapientem.

<note type="footnote">2 cf. Uerg. Georg. IV 388 sqq. </note>

<note type="footnote">2 im <hi rend="italic">T</hi> protheo <hi rend="italic">HMPm2T</hi> protho <hi rend="italic">Pml</hi> animaduertisti <hi rend="italic">M</hi> 3 caperetur <lb/>
            <hi rend="italic">om.M</hi> 4 alicuius modi (modi <hi rend="italic">m2) T</hi> nomine <hi rend="italic">Tml</hi> quod <hi rend="italic">P</hi> quod si <lb/>
            <hi rend="italic">HMT edd</hi>. nobis <hi rend="italic">om M</hi> 5 in ipsis (in <hi rend="italic">del. m2) T</hi> 8 quot] quo <hi rend="italic">P</hi> quae Ma <lb/>
            <hi rend="italic">9 fensionem Pml 10 non Pm2 s.l. 13 scire HmlP 16 ssensione Pml</hi> <lb/>
            18 uidere <hi rend="italic">Hml</hi> istud <hi rend="italic">edd</hi>. ipsis <hi rend="italic">Pml</hi> si <hi rend="italic">om.MTml</hi> 19 aprobare <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            20 consolo <hi rend="italic">Pml post</hi> negent <hi rend="italic">add. m2 s.l</hi>. eis <hi rend="italic">P</hi> 22 ueniri <hi rend="italic">Pml</hi> 23 utri- <lb/>
            <hi rend="italic">usque Pml</hi> 25 satis**P <hi rend="italic">probabile non est eda 26 dicere om.M</hi> </note> 
<pb n="55"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>