Bene habet, inquam, prorsus nihil amplius optaui. nam uidete quaeso, bona mihi quot et quanta prouenerint. primum est, quod Academici iam sic conuicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad defensionem, nisi quod fieri non potest. quis enim hoc aut intellegere ullo modo aut credere ualeat eum, qui uictus sit, eo ipso, quo uictus est, uictorem se esse gloriari ? deinde si quid iam remanet cum his conflictionis, non ex eo est, quod dicunt nihil sciri posse, sed ex eo, quod nulli rei assentiendum esse contendunt. nunc itaque concordes sumus. nam ut mihi, ita etiam illis uidetur sapientem scire sapientiam. sed tamen ab assensione illi temperandum monent. uideri enim sibi tantum dicunt, scire autem nullo modo; quasi ego me scire profitear. mihi quoque uideri istuc dico; sum enim stultus ut etiam ipsi, si nesciunt sapientiam. adprobare autem nos debere aliquid puto, id est ueritatem. de quo eos consulo, utrum negent, id est utrum eis placeat ueritati assentiendum non esse. numquam hoc dicent, sed eam non inueniri asseuerabunt. ergo et hic ex nonnulla parte socium me tenent, quod utrisque non displicet atque adeo necessario placet consentiendum esse ueritati. sed quis eam demonstrabit ? inquiunt. ubi ego cum illis non curabo certare; satis mihi est, quod iam non est probabile nihil L-cire sapientem, ne rem absurdissimam dicere cogantur, aut nihil esse sapientiam aut sapientiam nescire sapientem. 2 cf. Uerg. Georg. IV 388 sqq. 2 im T protheo HMPm2T protho Pml animaduertisti M 3 caperetur om.M 4 alicuius modi (modi m2) T nomine Tml quod P quod si HMT edd . nobis om M 5 in ipsis (in del. m2) T 8 quot] quo P quae Ma 9 fensionem Pml 10 non Pm2 s.l. 13 scire HmlP 16 ssensione Pml 18 uidere Hml istud edd . ipsis Pml si om.MTml 19 aprobare Pml 20 consolo Pml post negent add. m2 s.l . eis P 22 ueniri Pml 23 utri- usque Pml 25 satis**P probabile non est eda 26 dicere om.M