<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Etsi concedam, inquit, quod te magnopere niti uideo, sciri <lb n="15"/>
            a sapiente sapientiam et aliquid inter nos deprehensum, quod sapiens <lb/>
            possit percipere, tamen nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata <lb/>
            omnis intentio. prospicio enim defensionis eis locum non <lb/>
            minimum reseruatum nec illam assensionis suspensionem esse praecisam, <lb/>
            cum huc ipso causae suae deesse nonpossint, quo conuictos putas. <lb n="20"/>
            dicent enim usque adeo nihil conprehendi nullique rei assensionem <lb/>
            praebendam, ut etiam hoc de nihilo percipiendo, quod tota sibi paene <lb/>
            uita usque ad te probabiliter persuaserant, nunc ista conclusione <lb/>
            sibi extortum sit, ut, siue tunc huius argumenti uis tarditate <lb/>
            ingenii mei siue re uera suo robore inuicta sit, eos loco mouere <lb n="25"/>
            non possit, cum audacter affirmare adhuc ualeant ne nunc quidem <lb/>
            ulli rei consentiendum esse. forte enim aliquando contra hoc quoque <lb/>
            nonnihil uel a se uel a quopiam reperiri posse, quod acute

<note type="footnote"> 9 cf. Cic. Acad. II 40. 103 </note>

<note type="footnote"> 2 aliquit <hi rend="italic">Pml</hi> 3 questione M _4 uelemus <hi rend="italic">Pml</hi> cauteque <hi rend="italic">om.M</hi> <lb/>
            uersandum <hi rend="italic">M</hi> 6 sientiam <hi rend="italic">Pml</hi> 7 n* <hi rend="italic">in ras. m2P</hi> 9 falsa <hi rend="italic">T</hi> falli <hi rend="italic">HMPa <lb/>
            10 contendas ex contemuas corr. Tml 11 habeat a 12 ab et his incipit <lb/>
            cap. V m</hi> 15 s*ciri (i <hi rend="italic">ras.) P</hi> scire <hi rend="italic">Ma</hi> 16 sapientem <hi rend="italic">(om</hi>. a) <hi rend="italic">M</hi> depraehensum <lb/>
            <hi rend="italic">Pm]</hi> deprehensum erit <hi rend="italic">T</hi> 17 labefaltata <hi rend="italic">Pml labefacta a</hi> 19 minu- <lb/>
            <hi rend="italic">tumli suspicionem Tm2s.l. 20 conuictas Mml 21 co*prehendi P</hi> <lb/>
            22 prehendendam <hi rend="italic">M</hi> nihil <hi rend="italic">Tm</hi> percipendo <hi rend="italic">Pml</hi> pena <hi rend="italic">P</hi> 23 persua* <lb/>
            serant (s <hi rend="italic">ras.) P</hi> 24 tunc] tunc siue nunc <hi rend="italic">cdd</hi>. 25 inducta <hi rend="italic">T</hi> 27 assentiendum <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 28 repperiri <hi rend="italic">HPml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            probabiliterque dicatur, suamque imaginem et quasi speculum quoddam <lb/>
            in Proteo illo animaduerti oportere, qui traditur eo solere capi, quo <lb/>
            minime caperetur, inuestigatoresque eius numquam eundem tenuisse <lb/>
            nisi indice alicuius modi numine. quod assit et illam nobis ueritatem, <lb/>
            quae tantum curae est, demonstrare dignetur! ego quoque uel ipsis<lb n="5"/>
            inuitis, quod minime reor, illos superatos esse confitebor. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>