Etsi concedam, inquit, quod te magnopere niti uideo, sciri a sapiente sapientiam et aliquid inter nos deprehensum, quod sapiens possit percipere, tamen nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata omnis intentio. prospicio enim defensionis eis locum non minimum reseruatum nec illam assensionis suspensionem esse praecisam, cum huc ipso causae suae deesse nonpossint, quo conuictos putas. dicent enim usque adeo nihil conprehendi nullique rei assensionem praebendam, ut etiam hoc de nihilo percipiendo, quod tota sibi paene uita usque ad te probabiliter persuaserant, nunc ista conclusione sibi extortum sit, ut, siue tunc huius argumenti uis tarditate ingenii mei siue re uera suo robore inuicta sit, eos loco mouere non possit, cum audacter affirmare adhuc ualeant ne nunc quidem ulli rei consentiendum esse. forte enim aliquando contra hoc quoque nonnihil uel a se uel a quopiam reperiri posse, quod acute 9 cf. Cic. Acad. II 40. 103 2 aliquit Pml 3 questione M _4 uelemus Pml cauteque om.M uersandum M 6 sientiam Pml 7 n* in ras. m2P 9 falsa T falli HMPa 10 contendas ex contemuas corr. Tml 11 habeat a 12 ab et his incipit cap. V m 15 s*ciri (i ras.) P scire Ma 16 sapientem (om . a) M depraehensum Pm] deprehensum erit T 17 labefaltata Pml labefacta a 19 minu- tumli suspicionem Tm2s.l. 20 conuictas Mml 21 co*prehendi P 22 prehendendam M nihil Tm percipendo Pml pena P 23 persua* serant (s ras.) P 24 tunc] tunc siue nunc cdd . 25 inducta T 27 assentiendum T 28 repperiri HPml probabiliterque dicatur, suamque imaginem et quasi speculum quoddam in Proteo illo animaduerti oportere, qui traditur eo solere capi, quo minime caperetur, inuestigatoresque eius numquam eundem tenuisse nisi indice alicuius modi numine. quod assit et illam nobis ueritatem, quae tantum curae est, demonstrare dignetur! ego quoque uel ipsis inuitis, quod minime reor, illos superatos esse confitebor.