<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Quaero ergo iam, utrum possit sapiens inueniri. si enim <lb n="30"/>
            potest, potest etiam scire sapientiam omnisque inter nos quaestio

<note type="footnote"> 2 ginnasioru <hi rend="italic">(i pr. in</hi> y <hi rend="italic">corr.) T</hi> 5 inquam] <hi rend="italic">in quantum H</hi> 6 nescire <lb/>
            <hi rend="italic">add.Tm2 in mg. 7 sapienscire Pml</hi> 8 potest M agere M 12 uidatur <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> 15 tu te m <hi rend="italic">16 alt. qttam] q. mihia esse] esse certo T edd</hi>. 17 certe— <lb/>
            ista <hi rend="italic">om.M</hi> 19 solicitudine P 21 aiere] affirmare <hi rend="italic">Mm2</hi> 24 idem <hi rend="italic">om. rn</hi> <lb/>
            po*test P 26 mihi uideri <hi rend="italic">m</hi> 27 inquam igitur <hi rend="italic">P</hi> 29 tibi <hi rend="italic">om.M</hi> 31 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            potest <hi rend="italic">om-H</hi> quaestio inter nos <hi rend="italic">edd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            dissoluta est. si autem non posse dicis, iam non quaeretur, utrum sapiens <lb/>
            aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. quo constituto <lb/>
            iam recedendum erit ab Academicis et tecum ista quaestio, <lb/>
            quantum ualemus, diligenter cauteque uersanda. nam illis placuit <lb/>
            uel potius uisum est et esse posse hominem sapientem et tamen in <lb n="5"/>
            hominem scientiam caderenonposse — quareilli sapientem nihil scire <lb/>
            adfirmarunt — tibi autem uidetur scire sapientiam, quod non est utique <lb/>
            nihil scire. simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes <lb/>
            ueteres interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse; unde <lb/>
            illud iam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam aut talem sapientem <lb n="10"/>
            ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis <lb/>
            et his omissis consentias, ut quaeramus, utrum possit homini talis <lb/>
            prouenire sapientia, qualem prodit ratio. non enim aliam debemus <lb/>
            aut possumus recte uocare sapientiam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>