Quaero ergo iam, utrum possit sapiens inueniri. si enim potest, potest etiam scire sapientiam omnisque inter nos quaestio 2 ginnasioru (i pr. in y corr.) T 5 inquam] in quantum H 6 nescire add.Tm2 in mg. 7 sapienscire Pml 8 potest M agere M 12 uidatur Pml 15 tu te m 16 alt. qttam] q. mihia esse] esse certo T edd . 17 certe— ista om.M 19 solicitudine P 21 aiere] affirmare Mm2 24 idem om. rn po*test P 26 mihi uideri m 27 inquam igitur P 29 tibi om.M 31 alt . potest om-H quaestio inter nos edd . dissoluta est. si autem non posse dicis, iam non quaeretur, utrum sapiens aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. quo constituto iam recedendum erit ab Academicis et tecum ista quaestio, quantum ualemus, diligenter cauteque uersanda. nam illis placuit uel potius uisum est et esse posse hominem sapientem et tamen in hominem scientiam caderenonposse — quareilli sapientem nihil scire adfirmarunt — tibi autem uidetur scire sapientiam, quod non est utique nihil scire. simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes ueteres interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse; unde illud iam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam aut talem sapientem ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis et his omissis consentias, ut quaeramus, utrum possit homini talis prouenire sapientia, qualem prodit ratio. non enim aliam debemus aut possumus recte uocare sapientiam.