<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/> 
          Cum post illum sermonem, quem secundus liber continet, <lb/>
            alio die consedissemus in balneis — nam erat tristior, quam ut ad <lb n="10"/>
            pratum liberet descendere — sic exorsus sum: Arbitror uos iam <lb/>
            satis animo aduertisse, qua de re inter nos discutienda quaestio constituta <lb/>
            sit. sed antequam ad partes meas ueniam, quae ad eam <lb/>
            pertinent explicandam, pauca quaeso de spe de uita de instituto nostro <lb/>
            non ab re abhorrentia libenter audiatis. negotium nostrum <lb n="15"/>
            non leue aut superfluum, sed necessarium ac summum esse <lb/>
            arbitror, magno opere quaerere ueritatem. hoc inter me atque <lb/>
            Alypium conuenit. nam et ceteri philosophi sapientem suum <lb/>
            eam inuenisse putauerunt et Academici sapienti suo summo <lb/>
            conatu inueniendam esse professi sunt idque illum agere §edulo, <lb n="20"/>
            sed quoniam uel lateret obruta uel confusa non emineret, <lb/>
            ad agendam uitam id eum sequi, quod probabile ac ueri simile <lb/>
            occurreret. id etiam uestra pristina disceptatione confectum <lb/>
            est. nam cum alter inuenta ueritate beatum fieri asseruerit <lb/>
            hominem, alter uero tantum diligenter quaesita, nulli nostrum

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 obtinueris HM</hi> opti*uueris P 3 uenirejW 5 sententiam (tiam <hi rend="italic">s. I. m2) P <lb/>
            G eis HMP ceteris Tm 7 reuertimur a</hi> 8 AURELI AUG ACHADEMI <lb/>
            CORUM LIBER SECUXDUS EXPLICIT. INCIPIT LIBER TERTIUS P <lb/>
            EXPLICIT LIBER SECUNDUS AURELII AUGUSTINI EPISCOPI ACHA- <lb/>
            DEMICORUM. LIBER TERTIUS INCIPIT <hi rend="italic">H</hi> EXPLICIT L -II- CTRA <lb/>
            AUHADETI. INCIPIT <hi rend="italic">LIB III. M</hi> EXPLICIT LIB II. AUGUSTINI AU- <lb/>
            RELII CONTRA ACHADEMICOS. INCIP *** III <hi rend="italic">T</hi> 9 quem <hi rend="italic">deest in T</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">P</hi> 10 tristicior <hi rend="italic">P</hi> 11 libere descendere possemus <hi rend="italic">M</hi> exorsus sum <lb/>
            <hi rend="italic">excidit in T</hi> 12 animaduertisse <hi rend="italic">T edd</hi>. 15 aborrentia P 17 magno*pero <lb/>
            (o <hi rend="italic">ras.) P</hi> magnopere <hi rend="italic">HMT</hi> 18 philosophi*(a <hi rend="italic">ras.) P</hi> 19 *inuenisse (m <hi rend="italic">ras.) P</hi> <lb/>
            inuenire M 24 ea inuenta <hi rend="italic">(om</hi>. ueritate) <hi rend="italic">T</hi> asseueret <hi rend="italic">ex</hi> asseruerit <hi rend="italic">P</hi></note> <lb n="25"/>
             
<pb n="46"/>
            dubium est nihil esse a nobis huic negotio praeponendum. quam ob <lb/>
            rem qualem uobis quaeso hesternum diem uidemur duxisse? uobis <lb/>
            quidem in studiis uestris uiuere licuit. nam et tu, Trygeti, Uergilii <lb/>
            te carminibus oblectasti et Licentius fingendis uersibus uacauit, <lb/>
            quorum amore ita perculsus est, ut propter cum maxime mihi istum<lb n="5"/>
            sermonem inferendum putarem, quo in eius animo philosophia — <lb/>
            nunc enim tempus est — maiorem partem non modo quam poetica <lb/>
            sed quaeuis alia disciplina sibi usurpet ac uindicet. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>