<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo.<lb n="15"/>
            nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti, quae <lb/>
            in uerba sententiam suam promere soleant; me autem de me ipso <lb/>
            si consulis, inuentum nondum esse uerum puto. addo etiam, quod <lb/>
            de Academicis flagitabas, nec posse inueniri me putare non solum <lb/>
            inolita quam semper fere animaduertisti opinione mea sed etiam auctoritate<lb n="20"/>
            magnorum excellentiorumque philosophorum, quibus nos <lb/>
            praebere colla siue inbecillitas nostra siue sagacitas ipsorum, ultra <lb/>
            quam nihil iam inueniri posse credendum est, nescio quo modo compellit. <lb/>
            — Hoc est, inquam, quod uolui. nam uerebar, ne, cum tibi <lb/>
            quoque id uideretur quod mihi, disputatio nostra manca remaneret<lb n="25"/>
            nullo existente, qui ex altera parte rem uenire in manus cogeret, ut <lb/>
            diligenter quantum possumus uersaretur. itaque si id euenisset, paratus <lb/>
            eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi <lb/>
            tibi non solum disputasse sed etiam sensisse uiderentur uerum non <lb/>
            posse comprehendi. quaeritur ergo inter nos, utrum illorum

<note type="footnote">1 tuae <hi rend="italic">T</hi> 3 nequierit <hi rend="italic">HM</hi> non quiuerit <hi rend="italic">T</hi> pr*ecario (a <hi rend="italic">ras.) P</hi> abs te <lb/>
            <hi rend="italic">om T</hi> 4 neg*auere <hi rend="italic">(r ras.) P 5 fuisse T</hi> acturus 11 <hi rend="italic">6 solam monet P</hi> <lb/>
            redigam <hi rend="italic">T</hi> praedicam <hi rend="italic">IIMP</hi> in cista <hi rend="italic">P</hi> hin cistas <hi rend="italic">Hm1 incitat Hm2</hi> in <lb/>
            cystras M <hi rend="italic">9 plenisisime P</hi> 10 est M <hi rend="italic">13 disputationes se edd</hi>. 16 colligatur <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. datur) M in quae <hi rend="italic">T</hi> 18 uerum esse <hi rend="italic">m</hi> 19 de] ab <hi rend="italic">MPm2, <lb/>
            dcesl in PmlT 20 insolita (s m2) P fore om.M animiaduertisti Pml</hi> <lb/>
            22 sagatitas <hi rend="italic">Pm]</hi> insagacitas M eorum M 27 si deuenisset <hi rend="italic">MP</hi> 28 achad- <lb/>
            <hi rend="italic">michorum Pml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="45"/>
            argumentis probabile sit nihil percipi posse ac nulli rei esse assentiendum. <lb/>
            quod si optinueris, cedam libenter; si autem demonstrare <lb/>
            potuero multo esse probabilius et posse ad ueritatem peruenire sapientem <lb/>
            et adsensionem non semper esse cohibendam, nihil habebis, <lb/>
            ut opinor, cur non te in meam sententiam transire patiaris. — Quod <lb n="5"/>
            cum illi placuisset et eis qui aderant. iam uespere obumbrati domum <lb/>
            reuertimus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>