Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo. nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti, quae in uerba sententiam suam promere soleant; me autem de me ipso si consulis, inuentum nondum esse uerum puto. addo etiam, quod de Academicis flagitabas, nec posse inueniri me putare non solum inolita quam semper fere animaduertisti opinione mea sed etiam auctoritate magnorum excellentiorumque philosophorum, quibus nos praebere colla siue inbecillitas nostra siue sagacitas ipsorum, ultra quam nihil iam inueniri posse credendum est, nescio quo modo compellit. — Hoc est, inquam, quod uolui. nam uerebar, ne, cum tibi quoque id uideretur quod mihi, disputatio nostra manca remaneret nullo existente, qui ex altera parte rem uenire in manus cogeret, ut diligenter quantum possumus uersaretur. itaque si id euenisset, paratus eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi tibi non solum disputasse sed etiam sensisse uiderentur uerum non posse comprehendi. quaeritur ergo inter nos, utrum illorum 1 tuae T 3 nequierit HM non quiuerit T pr*ecario (a ras.) P abs te om T 4 neg*auere (r ras.) P 5 fuisse T acturus 11 6 solam monet P redigam T praedicam IIMP in cista P hin cistas Hm1 incitat Hm2 in cystras M 9 plenisisime P 10 est M 13 disputationes se edd . 16 colligatur (om . datur) M in quae T 18 uerum esse m 19 de] ab MPm2, dcesl in PmlT 20 insolita (s m2) P fore om.M animiaduertisti Pml 22 sagatitas Pm] insagacitas M eorum M 27 si deuenisset MP 28 achad- michorum Pml argumentis probabile sit nihil percipi posse ac nulli rei esse assentiendum. quod si optinueris, cedam libenter; si autem demonstrare potuero multo esse probabilius et posse ad ueritatem peruenire sapientem et adsensionem non semper esse cohibendam, nihil habebis, ut opinor, cur non te in meam sententiam transire patiaris. — Quod cum illi placuisset et eis qui aderant. iam uespere obumbrati domum reuertimus.