<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Nonego. inquit Alypius. perfugas metuam; quanto minus ille <lb/>
            Carneades, in quem nescio utrum iuuenali an puerili leuitate commotus <lb/>
            maledicta potius quam aliquod telum putasti esse iaciendum. <lb n="5"/>
            nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus <lb/>
            probabili fundata fuit, hoc interim aduersum te facile suffecerit. ita <lb/>
            nos a ueri inuentione procul esse positos. ut tu tibi ipse magno argumento <lb/>
            esse possis. qui ita una interrogatiuncula loco motus es. ut <lb/>
            ubi tibi standum esset penitus ignorares. sed haec atque scientiam <lb n="10"/>
            tuam, quam tibi inpressam de hac arbore paulo ante confessus <lb/>
            es, in aliud tempus differamus. quamuis enim iam alias <lb/>
            partes delegeris, tamen sedulo docendus es, quid paulo ante <lb/>
            dixerim. nondum. ut opinor. in eam quaestionem, qua utrum <lb/>
            inueniri uerum possit quaeritur, progressi fueramus, sed <lb n="15"/>
            illud tantum in ipso uestibulo defensionis meae praescribendum <lb/>
            putaui. in quo te lassum prostratumque prospexeram, <lb/>
            hoc est utrum ueri simile an probabile an alio si quo nomine <lb/>
            appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quaerendum <lb/>
            non esse nam si tu optimus iam inuentor ueritatis tibi uideris, <lb n="20"/>
            nihil ad me. postea si ingratus non fueris huic patrocinio meo, eadem <lb/>
            fortasse me docebis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>