Nonego. inquit Alypius. perfugas metuam; quanto minus ille Carneades, in quem nescio utrum iuuenali an puerili leuitate commotus maledicta potius quam aliquod telum putasti esse iaciendum. nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus probabili fundata fuit, hoc interim aduersum te facile suffecerit. ita nos a ueri inuentione procul esse positos. ut tu tibi ipse magno argumento esse possis. qui ita una interrogatiuncula loco motus es. ut ubi tibi standum esset penitus ignorares. sed haec atque scientiam tuam, quam tibi inpressam de hac arbore paulo ante confessus es, in aliud tempus differamus. quamuis enim iam alias partes delegeris, tamen sedulo docendus es, quid paulo ante dixerim. nondum. ut opinor. in eam quaestionem, qua utrum inueniri uerum possit quaeritur, progressi fueramus, sed illud tantum in ipso uestibulo defensionis meae praescribendum putaui. in quo te lassum prostratumque prospexeram, hoc est utrum ueri simile an probabile an alio si quo nomine appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quaerendum non esse nam si tu optimus iam inuentor ueritatis tibi uideris, nihil ad me. postea si ingratus non fueris huic patrocinio meo, eadem fortasse me docebis.