<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Postridie autem, quamuis non minus blandus tranquillusque <lb/>
            dies inluxisset, uix tamen domesticis negotiis euoluti sumus. <lb n="10"/>
            nam magnam eius partem in epistolarum maxime scriptione consumseramus <lb/>
            et, cum iam duae horae uix reliquae forent, ad pratum <lb/>
            processimus. nam inuitabat caeli nimia serenitas placuitque, ut ne <lb/>
            ipsum quidem quod restiterat tempus perire pateremur. itaque <lb/>
            cum ad arborem solitam uentum esset et mansissemus loco:Uelim <lb n="15"/>
            uos, inquam, adulescentuli, quoniam non est hodie magna res <lb/>
            aggredienda, in memoriam mihi reuocetis, quomodo hesterno die <lb/>
            rogatiunculae, quae uos turbauit, Alypius responderit. — Hic <lb/>
            Licentius: Tam breue est, inquit, ut nihil negotii sit hoc recordari; <lb/>
            quam leue sit autem, tu uideris. nam, ut opinor, uetuit te, res cum <lb n="20"/>
            constaret, de uerbis mouere quaestionem. — Et ego: Hoc ipsum, <lb/>
            inquam, quid sit quamue habeat uim, satis animaduertistis ? — Uideor, <lb/>
            inquit, mihi uidere quid sit; sed quaeso tu id paulisper exponas. <lb/>
            nam saepe abs te audiui turpe esse disputantibus in uerborum <lb/>
            quaestione inmorari, cum certamen nullum de rebus remanserit. <lb n="25"/>
            sed hoc subtilius est, quam ut explicandum a me debeat flagitari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>