<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Tum Alypius: Iam, inquit, securus incedam; uideo enim <lb/>
            te non tam accusatorem quam adiutorem fore. itaque ne longius <lb/>
            abeamus, uideamus quaeso prius, ne per hanc quaestionem, in qua<lb n="10"/>
            successisse uideor his, qui tibi cesserunt, in uerbi controuersiam <lb/>
            decidamus, quod te ipso insinuante et auctoritate illa Tulliana <lb/>
            turpissimum esse saepe confessi sumus. cum enim, ni fallor, Licentius <lb/>
            placuisse sibi diceret de probabilitate Academicorum sententiam, <lb/>
            subiecisti, quod ille haud dubie confirmauit, sciretne hanc<lb n="15"/>
            ab eisdem etiam ueri similitudinem nominari. et bene noui, si <lb/>
            quidem ex te mihi nota sunt, non absque te esse Academicorum <lb/>
            placita. quae cum, ut dixi, animo tuo infixa sint, quid uerba secteris <lb/>
            ignoro. — Non est ista, inquam, mihi crede, uerborum, sed rerum <lb/>
            ipsarum magna controuersia; non enim eos illos uiros fuisse arbitror. <lb n="20"/>
            qui rebus nescirent nomina imponere, sed mihi haec uocabula uidentur <lb/>
            elegisse et ad occultandam tardioribus et ad significandam <lb/>
            uigilantioribus sententiam suam. quod quare et quomodo mihi <lb/>
            uideatur exponam, cum prius illa discussero, quae ab eis tamquam <lb/>
            cognitionis humanae inimicis dicta homines putant. itaque perlibenter<lb n="25"/>
            habeo huc usque hodie nostrum processisse sermonem, ut <lb/>
            satis quid inter nos quaereretur aperteque constaret. nam illi mihi <lb/>
            uidentur graues omnino ac prudentes uiri fuisse. si quid est autem,

<note type="footnote"> 13 cf. Cic. de orat. I 47. cf. Aug. de ciu. dei IX 5 (1416, 1 H) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 potius] et potius T edd. 2 sagatiter Pml ue*rum P 3 iam om.M</hi><lb/>
            multa] m. ea sunt autem <hi rend="italic">T</hi> rationes <hi rend="italic">T</hi> 4 nihil interim M 5 ueritateminueniri <lb/>
            <hi rend="italic">om.Tml</hi> 6 si] sicut (cut <hi rend="italic">m2 s. I.) P</hi> 10 habeamus <hi rend="italic">Pml</hi> 11 iis <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            12 te <hi rend="italic">Pm2 s. I</hi>. et] ex <hi rend="italic">edd</hi>. 15 dubiae <hi rend="italic">Pml</hi> 17 ex te] abs te <hi rend="italic">H</hi> et per te <hi rend="italic">T <lb/>
            18 quid] quae a</hi> 20 eos] <hi rend="italic">eos egoTillos m</hi> uiroseosm 21 nescirent** (ntm2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            nescire M 22 cultandam <hi rend="italic">MPml</hi> 24 uidetur <hi rend="italic">Tml 26 a beo Pml</hi> hoc usquel/P <lb/>
            28 fuisse graues omnino ac pr. uiri <hi rend="italic">M</hi> autem est <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            quod nunc disputabimus, aduersus eos erit, qui Academicos inuentioni <lb/>
            ueritatis aduersos fuisse crediderunt. et ne me territum <lb/>
            putes, etiam contra eos ipsos non inuitus armabor, si non occultandae <lb/>
            sententiae suae causa, ne ab eis temere pollutis mentibus et quasi <lb/>
            profanis quaedam ueritatis sacra proderentur, sed ex animo illa, <lb n="5"/>
            quae in eorum libris legimus, defenderunt. quod hodie facerem, nisi <lb/>
            nos solis occasus iam domum redire compelleret. — Hactenus illo die <lb/>
            disputatum est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>