o utinam, Romaniane, hominem sibi aptum ita uicissim uirtus fortunae repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri nemine patitur, iam tibi profecto iniecisset manus suique iuris te esse proclamans et in bonorum certissimorum possessionem traducens ne prosperis quidem casibus seruire permitteret. sed quoniam ita comparatum est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam sapientiae portus accipiat, ubi neque aduersante fortunae flatu neque secundante moueatur, nisi eo illum ipsa uel secunda uel quasi aduersa perducat, nihil pro te nobis aliud quam uota restant, quibus ab illo cui haec curae sunt deo, si possumus. impetremus, ut te tibi reddat — ita enim facile reddet et nobis — sinatque mentem illam tuam, quae respirationem iam diu parturit. aliquando in auras uerae libertatis emergere. etenim fortasse quae uulgo fortuna nominatur occulto quodam ordine regitur nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est, nihilque seu commodi seu incommodi contingit in parte, quod non conueniat et congruat uniuerso. quam sententiam uberrimarum doctrinarum oraculis editam remotamque longissime ab intellectu profanorum se demonstraturam ueris amatoribus suis ad quam te inuito philosophia 9 cf. Retract. I 1, 3 17 cf. Retract. I 1, 2 2 AUKELI AUGUSTIXI EPI CATHOLICAE ACHADEMICORUM LIB PRIMUS INCIPIT P EXPLICIT RETRACT INCIPIT LIBER I. SCI AU- GUSTINI EPI CONTRA ACHADEMICOS M INCIPIT LIB .1. AURELII AUGUST ... CONTRA ..... T D . AURELII AUGUSTINI ACHADEMI- CORUM LIBER PRIMUS suppl. m. rec. H 4 prima verba resecta lilt, initiali lacera et manca exhibet T G manum Tm 8 permitte permitteret (ret in r.) P 9 necessitate* (m ras.) P 12 ipsa liMP ipsa furtuna T edd . lo redded T tuam illam T 19 et] uel T secraeta Pml 20 et] iam et T 22 monstra- turam T 1* pollicetur. quam ob rem cum tibi tuo animo indigna multa accidunt, ne te ipse contemnas. nam si diuina prouidentia pertenditur usque ad nos, quod minime dubitandum est, mihi crede, sic tecum agi oportet, ut agitur. nam cum tanta quantam semper admiror indole tua ab ineunte adulescentia adhuc infirmo rationis atque lapsante uestigio humanam uitam errorum omnium plenissimam ingredereris, excepit. te circumfluentia diuitiarum, quae illam aetatem atque animum, quae pulchra et honesta uidebantur, auide sequentem inlecebrosis coeperat absorbere gurgitibus, nisi inde te fortunae illi flatus, qui putantur aduersi, eripuissent paene mergentem. An uero si edentem te munera ursorum et numquam ibi antea uisa spectacula ciuibus nostris theatricus plausus semper prosperrimus accepisset, si stultorum hominum, quorum inmensa turba est, conflatis et consentientibus uocibus ferreris ad caelum, si nemo tibi esse auderet inimicus, si municipales tabulae te non solum ciuium sed etiam uicinorum patronum aere signarent, conlocarentur statuae, influerent honores, adderentur etiam potestates, quae municipalem habitum supercrescerent, conuiuiis cotidianis mensae opimae struerentur, quod cuique esset necesse, quod cuiusque etiam deliciae sitirent, indubitanter peteret, indubitanter hauriret, multa etiam non petentibus funderentur, resque ipsa familiaris diligenter a tuis fideliterque administrata idoneam se tantis sumtibus paratamque praeberet, tu interea uiueres in aedificiorum exquisitissimis molibus, in nitore balnearum, in tesseris, quas honestas non respuit, in uenatibus, in conuiuiis, in ore clientium, in ore ciuium, in ore denique populorum humanissimus liberalissimus mundissimus fortunatissimus iactareris, quisquam tibi, Romaniane, beatae 3 oportet Pm2 operet Pml tecum agitur ut agi oportetT 4 quanta H semper] uel sepe Tm2 in mg, a 5 adulestia Pml rationes lassescente M 6 ingrederis Mml excipite (om . te) P 7 atque] et M 8 onesta Pml illecebrosis T 11 *te T 12etciuibusP 14 conflatu Ma ferreis jHpr . 15 esse ex isse Pm2 auderet tibi esse a tibi auderet esse m simv*nicipales (1 ras.) P 16etiamom.T patronorum-M 18 conuiuisTpr . 19 alias optimae a in mg. esse P alt. quod om.T 20 delitiae P alt. inc7u- tanter Pml auriret Pm] 22 idonea M 24 sumptibus HMPm2T balnaearum Pml thesseris M 25 uenationibus M clientum M 26 mundissimus fortunatissimusJ mundissimus ut suesti fortan. T mund. fortunatissimus ut fuisti m alterius uitae, quae sola beata est, quisquam quaeso mentionem facere auderet? quisquam tibi persuadere posset non solum te felicem non esse sed eo maxime miserum, quo tibi minime uidereris ? nunc uero quam te breuiter admonendum tot et tanta quae pertulisti aduersa fecerunt. non enim tibi alienis exemplis persuadendum est, quam fluxa et fragilia et plena calamitatum sint omnia, quae bona mortales putant, cum ita expertus sis, ut ex te ceteris persuadere possimus. Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta desiderasti, quo te liberalem magis quam diuitem esse maluisti, quo numquam concupisti esse potentior quam iustior, numquam aduersitatibus inprobitatibusque cessisti, illud ipsum, inquam, quod in te diuinum nescio quo uitae huius somno ueternoque sopitum est, uariis illis durisque iactationibus secreta, prouidentia excitare decreuit. euigila, euigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis, quod paene nullis prosperitatibus, quibus tenentur incauti, mundi huius tibi dona blandita sunt, quae me ipsum capere moliebantur cotidie ista cantantem, nisi me pectoris dolor uentosam professionem abicere et in philosophiae gremium confugere coegisset. ipsa me nunc in otio, quod uehementer optauimus, nutrit ac fouet, ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberauit. ipsa enim docet et uere docet nihil omnino colendum esse totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit. ipsa uerissimum et secretissimum deum perspicue se demonstraturam promittit et iam iamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur. In hac mecum studiosissime uiuit noster Licentius; ad eam totus a iuuenalibus inlecebris uoluptatibusque conuersus est ita, ut 22 cf. Retract. I 1, 4 2 supersuadere P 4 tot*ac tanta (et ras . ac 8.1. rubric. add. a Maurinis) P 5 est] dest P 7 expertus] ex ali ******** T ex aliqua parte bene expertus edd . 9 ergo om.M 11 concupisti T concusisti HPml concussisti MPm2 essecessisti om.HMP 12 *illud T diuinum quod in te a 13 ueternosoque HMP uanis M 14 illius a 15 crede om.M cede Pml 16 huius mundi M 17 captare a 19 compulisset Mml nunc om.M 20 p*enitus (a ras.) P 22 omnino (ni add, m2) P 23 quicquid Pm2 24 ullus] illuc HPm2 illic Pml ipsa se T secretissumTml 25 seom.T 28 iuuenilibus M edd . cum non temere patri audeam imitandum proponere. philosophia est enim, a cuius uberibus se nulla aetas queretur excludi. ad quam auidius retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamuis tuam sitim bene nouerim, gustum tamen mittere uolui. quod tibi suauissimum et, ut ita dicam, inductorium fore peto, ne frustra sperauerim. nam disputationem, quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt, relatam in litteras tibi misi. illum enim quoque adulescentem quasi ad detergendum fastidium disciplinarum aliquantum sibi usurpasset militia, ita nobis magnarum honestarumque artium ardentissimum edacissimumque restituit. pauculis igitur diebus transactis posteaquam in agro uiuere coepimus, cum eos ad studia hortans atque animans ultra quam optaueram paratos et prorsus inhiantes uiderem, uolui temtare pro aetate quid possent. praesertim cum Hortensius liber Ciceronis iam eos ex magna parte conciliasse philosophiae uideretur. adhibito itaque notario, ne aurae laborem nostrum discerperent, nihil perire permisi. sane in hoc libro res et sententias illorum, mea uero et Alypii etiam uerba lecturus es. Cum igitur omnes hortatu meo unum in locum ad hoc congregati essemus, ubi oportunum uisum est: Numquidnam dubitatis, inquam, uerum nos scire oportere? —Minimeait Trygetius ceterique se uultu ipso approbasse significauerunt. — Quid,si,inquam, etiam non conprehenso uero beati esse possumus, necessariam ueri conprehensionem arbitramini?—Hic Alypius: Huius quaestionis, inquit, iudicem me tutius puto. cum enim iter mihi in urbem sit constitutum, oportet me onere alicuius suscipiendae partis releuari, simul quod facilius iudicis partes quam cuiusquam defensionis cuipiam 15 cf. Uerg. Aen. IX 312 sq. 1 praeponere a phisophia Pm] 2 nulla aetas se T qu*eretur (a ras.) P queraturT 3 auriendam H 4 quod] quem MT edd. 5 suiauissimum Tml fustra P 6 trigetius HMT plerumque 7 literas MPml litteris. T quoque om. M 8 quasi] quem quasiT 9 millitia P ista T magnosum hone- staque P 10 edacissimum (om . que) M 11 ceperimus M ceperamus a 12 ortans Pml 13 iniantesZ1 pr . uidere*(t ras. et m s.) P temptare HMPm2T atatePml 17 eorum T alipii HT alybii P alippii M 18 adhuc M 19 numquid M 21 approbare M 22 etiam om.Mml non om. M conpraehenso P baeati Pml possimus T 23 alybius P nie huius quaest. iud. esse (om . inquit) T* 25 onnre P 26 quo T iudices (1! ex i cort. m2) P defensoris T edd . ca*piam ex cuipiam Pm2 delegare possum. quare dehinc pro alterutra parte ne a me quidquam exspectetis. — Quod ei cum concessum esset ab omnibus et ego rogationem repetissem: Beati certe, inquit Trygetius, esse uolumus, et si ad hanc rem possumus absque ueritate peruenire, quaerenda nobis ueritasnon est. — Quid hoc ipsum? inquam; existimatisne beatos nos esse posse etiam non inuenta ueritate ? — Tunc Licentius: Possumus, inquit, si uerum quaeramus. — Hic cum ego ceterorum sententiam nutu flagitassem: Mouet me, inquit Nauigius, quod a Licentio dictum est. potest enim fortasse hoc ipsum esse beate uiuere, in ueritatis inquisitione uiuere. — Defini ergo, ait Trygetius, quid sit beata uita, ut ex eo colligam quid respondere conueniat.— Quid censes, inquam, esse aliud beate uiuere nisi secundum id quod in homine optimum est uiuere ? — Temere, inquit, uerba non fundam; nam id ipsum optimum quid sit, definiendum mihi abs te puto. — Quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti optemperare conuenit cetera quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. quod si tibi non uidetur, quaere quomodo ipse definias uel beatam uitam uel hominis optimum. — Adsentior, inquit.