<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015b.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qui credit esse duas naturae diuersis principiis existentes, <lb/>
            unam bonam. quod est deus, alteram malam, quam non creauit <lb/>
            deus, (habentem principes suos et mala sua, quae non creauit <lb/>
            deus), anathema sit. 
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse et partem<lb n="10"/>
            naturae dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus <lb/>
            generibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam ab <lb/>
            eis teneri conligatam, obpressam, inquinatam, per quod et credi <lb/>
            facit dei naturam esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qui credit partem dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus<lb n="15"/>
            et in omnibus animalibus fruticumque generibus et per <lb/>
            escas Manichaeorum electorum solui atque purgari, ut credatur <lb/>
            pars dei polluta teneri in cucumeribus et melonibus et radicibus <lb/>
            et porris et quibuscumque uilissimis herbulis, et ei subueniri, cum <lb/>
            ab electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non <lb/>
            a deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, at pars dei, <lb/>
            quae in eorum membris captiua tenebatur, copiosius et abundantius <lb/>
            in terra teneatur, et isto modo creatum, cum masculi et <lb/>
            feminae principes tenebrarum concubuissent et fetus suos maiori<lb n="25"/>
            principi tenebrarum dedissent t, et ille omnes comedisset et cum <lb/>
            sua coniuge concubuisset atque ita ex illa Adam generasset, ligans <lb/>
            in illo magnam partem dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus <lb/>
            principum tenebrarum. quos ei manducandos dederunt, anathema sit. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in caelo habentes <lb n="30"/>
            in se conligatam in angustiis atque angoribus uitalem substantiam, <lb/>
            hoc est partem dei, et eo modo liberari de membris eorum, cum

<note type="footnote">1 acoeperunt <hi rend="italic">SPT</hi> urgente <hi rend="italic">SPTDC2</hi>eosj ques <hi rend="italic">8</hi> 4 heresem C1 L <lb/>
            5 <hi rend="italic">anathomatizare SPD</hi> 6 duas esse <hi rend="italic">DPS</hi> 8 habentem—deus <hi rend="italic">om. Cb</hi> <lb/>
            12 generibus] geutibus <hi rend="italic">JJPS</hi> 13 teneri] tenebris <hi rend="italic">S</hi> conligatam C1 <lb/>
            colhgat.am <hi rend="italic">PDS</hi> oppreasam <hi rend="italic">CSDP</hi> per quodj qaod <hi rend="italic">ST</hi> 14 oaturarn <lb/>
            dei S 15 daemonibus] holeribus <hi rend="italic">CL2</hi> 16 fru ticumque (c er.) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            fructuumque S et] ut <hi rend="italic">S</hi> 17 utom. 8 18 teneri om. <hi rend="italic">S</hi> cuccumeribus <lb/>
            <hi rend="italic">LC1</hi> radiculis <hi rend="italic">SPTD</hi> 19 quibosque <hi rend="italic">SPT</hi> herbis <hi rend="italic">S</hi> aeis <hi rend="italic">ST</hi> <lb/>
            22 tenebrorum <hi rend="italic">ClL</hi> pars (S S<hi rend="italic">.l</hi> a m. 1) <hi rend="italic">C</hi> 23 copiosius (i <hi rend="italic">ante</hi> u <lb/>
            h, I <hi rend="italic">a m. 1) C:</hi> copiosius—teneatur <hi rend="italic">in mg</hi>. Lhabundantias <hi rend="italic">SPTD</hi> <lb/>
            24 teneretur <hi rend="italic">DSPT</hi> 25 faemine <hi rend="italic">C</hi> faaus <hi rend="italic">C</hi> foetus <hi rend="italic">L</hi> 26 et cum— <lb/>
            concubuis*et <hi rend="italic">om. CL</hi> 27 illa] ea <hi rend="italic">D</hi> 28 faaibus <hi rend="italic">C</hi> 29 els 8 30 babentes—in <lb/>
            om. <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="981"/>
            beatus pater qui lucidas naues habet diuersoria et habitacula, id <lb/>
            est solem et lunam, uirtutes suas transfigurat in feminas pulchras, <lb/>
            quas obponat concupiscendas masculis principibus tenebrarum, et <lb/>
            in masculos pulchros. quos obponit concupiscendos feminis princ\'pibus <lb/>
            tenebrarum, ut per ipsam concupiscentiam soluatur ex eis <lb n="5"/>
            uitalis substantia id est pars dei. et ex eorum membris liberata <lb/>
            purgetur, anathema sit. 
</p></div></div></body></text></TEI>