Qui credit esse duas naturae diuersis principiis existentes, unam bonam. quod est deus, alteram malam, quam non creauit deus, (habentem principes suos et mala sua, quae non creauit deus), anathema sit. Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse et partem naturae dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus generibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam ab eis teneri conligatam, obpressam, inquinatam, per quod et credi facit dei naturam esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit. Qui credit partem dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus et in omnibus animalibus fruticumque generibus et per escas Manichaeorum electorum solui atque purgari, ut credatur pars dei polluta teneri in cucumeribus et melonibus et radicibus et porris et quibuscumque uilissimis herbulis, et ei subueniri, cum ab electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit. Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non a deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, at pars dei, quae in eorum membris captiua tenebatur, copiosius et abundantius in terra teneatur, et isto modo creatum, cum masculi et feminae principes tenebrarum concubuissent et fetus suos maiori principi tenebrarum dedissent t, et ille omnes comedisset et cum sua coniuge concubuisset atque ita ex illa Adam generasset, ligans in illo magnam partem dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus principum tenebrarum. quos ei manducandos dederunt, anathema sit. Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in caelo habentes in se conligatam in angustiis atque angoribus uitalem substantiam, hoc est partem dei, et eo modo liberari de membris eorum, cum 1 acoeperunt SPT urgente SPTDC2 eosj ques 8 4 heresem C1 L 5 anathomatizare SPD 6 duas esse DPS 8 habentem—deus om. Cb 12 generibus] geutibus JJPS 13 teneri] tenebris S conligatam C1 colhgat.am PDS oppreasam CSDP per quodj qaod ST 14 oaturarn dei S 15 daemonibus] holeribus CL2 16 fru ticumque (c er.) P fructuumque S et] ut S 17 utom. 8 18 teneri om. S cuccumeribus LC1 radiculis SPTD 19 quibosque SPT herbis S aeis ST 22 tenebrorum ClL pars (S S .l a m. 1) C 23 copiosius (i ante u h, I a m. 1) C: copiosius—teneatur in mg . Lhabundantias SPTD 24 teneretur DSPT 25 faemine C faaus C foetus L 26 et cum— concubuis*et om. CL 27 illa] ea D 28 faaibus C 29 els 8 30 babentes—in om. S beatus pater qui lucidas naues habet diuersoria et habitacula, id est solem et lunam, uirtutes suas transfigurat in feminas pulchras, quas obponat concupiscendas masculis principibus tenebrarum, et in masculos pulchros. quos obponit concupiscendos feminis princ\'pibus tenebrarum, ut per ipsam concupiscentiam soluatur ex eis uitalis substantia id est pars dei. et ex eorum membris liberata purgetur, anathema sit.