Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conueniretur, obtulit consessum iterum cognitor, deprecans ut fieret. et mox catholici consederunt, Donatistae autem recusauerunt. in qua recusatione inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset cum talibus non sedere. ad hoc catholici, ne morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii diei collatione. tunc ergo etiam ipse cognitor stando se cogniturum esse respondit. Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant petentes, ut sibi mandatum catholicorum ederetur, quo 20 primo loco] cf. Mansi pag. 167 25 cf. Ps. 25, 4 26 cf. III 9, 18 29 notoria] cf. Mansi pag. 169 11 fit scripsi sit fv 13 aegrotare coni. v, cf. III 8, 13 extr . commemorasse ausi sunt 15 remanantibus f 19 Secandi diei collatio f considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non ualerent, et responsio cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri quod petebant. Tertio loco cum quaesisset cognitor, quid etiam de subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet, et respondissent catholici iam se in hoc consensum suum litteris expressisse, illi se multum moueri dixerunt, quod hoc consuetudo non haberet. et cum cognitor interrogasset, utrum eis sufficerent quot dati fuerant gestorum conscribendorum ex utraque parte custodes, dilationem petere coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur et tunc responderent. hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe recitaretur ex tabulis. et cum se notas ignorare dicerent, petentes ut prius eis ederentur gesta conscripta, cognitor iussit, ut, quod eorum notarii exceperant, perlatis codicibus, qui signati custodiebantur, eis recitaretur, ne contra suum consensum uenirent. cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, quod exceptores non occurrissent gesta conscribere, etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse dixerant edi sibi catholicorum mandatum, ut ad praesentem diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum gestorum editione non possent. ubi non inuenientes quod dicerent uoluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua fuerat eis satis superque responsum et inde iam fuerat primo die transitum. sed tunc eis catholici etiam ad hoc responderunt, quod non solum in edicto cognitoris Calendarum Iuniarum dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octauo Calendas Iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est quarto decimo Calendas Iunias. dictum est etiam ipsum Primianum ad 3 eandem notoriam coni. v eadem notaria fv 11 sufficerent quot scripsi aufflceret quod fv, cf. 14 19 recitarentur / 25 quid v LIII. August. c. Don. IQ. 4 Calendas Iunias se pollicitum occurrere. quae omnia ideo a catholicis dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de hac re inuidiose locutos; et tamen inter haec omnia illi in petenda dilatione uehementissime perstiterunt. quod cum uidissent catholici ad hoc eos diu nugari, ut gesta multis uerbis onerarentur, petierunt cognitorem, ut eis quam petebant dilationem concederet. et concessa est sex dierum dilatio respondentibus exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere, et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus subscripturos. COLLATIO TERTII DIEI. Tertio die collationis, id est sexto Idus Iunias, ingressis partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit. respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia. Secundo loco cum cognitor iussisset principale negotium iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant, ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum, cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed 31 cf. I 10 5 eis diu negari v 9 cum gesta] congesta f defensores aduersus crimina, quae illi eorum communioni obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse, seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant et innectere iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est, postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt, ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti. ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire posse [mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut 24 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 85 sqq. 9 coeperant f 28 mandata catholicorum deleui 83 qui] cui f 4* superstitionem manifesta ratio confutaret, et uehementer urgebant, ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.