Undecimo loco, cum cognitor interlocutus esset in mandato catholicorum magis diuina testimonia quam forensia uincula esse prolata, et iussisset etiam subscriptiones omnium recitari, conflictus exortus [est] et aliquamdiu productus est, cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato subscripserant, obicientes, quod eis suppositis qui episcopi non fuerint potuissent fallere cognitorem, quo praesente subscripsisse legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos addiderint, ut numerus augeretur. catholici autem ne sui praesentarentur resistebant, uerentes ne illi tumultum aliquem praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa collatio, quam fieri Donatistae nolle omnino uidebantur, maxime quando de tempore, quasi iam causa lapsa esset et audiri non posset, praescribere uoluerunt. quem tumultum ideo putabantur nondum fecisse, quia, si fieret, uidebant non posse imputari 13 si, ut scripsi sicut fv 15 non addidi, cf. cap. 7 extr . 17 remanerent / 22 est seclusi 29 prorsus] rursus / catholicis, qui paucissimi aderant, sed sibi potius, quorum praesens fuerat multitudo. sed uoluntati eorum cedentibus catholicis, ut omnes qui subscripserant ingrederentur, apparuit postea hoc ideo uoluisse Donatistas, quia existimabant non conuenisse Carthaginem tot catholicos quot subscriptiones ostendebantur. hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia catholici non ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi et ob hoc eos paucos uenisse suspicabantur. Duodecimo loco ingressis episcopis catholicis, quorum praesentia petebatur, omnes singillatim recitati et in medium procedentes a Donatistis recogniti sunt uel uicinis suis uel cum quibus in uno loco erant, et quicumque recitabantur catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas uel communionem suam et esse illic catholicos uel quos nouerant uel de quibus audierant in suae uicinitate regionis. ita factum est, ut omnino nullius catholici recitaretur subscriptio, de cuius praesentia dubitarent. sane cum uentum esset ad nomen Uictoriani Mustitani catholici episcopi et in medium procedens respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in ciuitate Mustit-ana et Donatum in loco Turrensi, exegerunt catholici, ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani; ipsum enim inter alios cum Maximiano damnauerant damnatorem Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea in integro honore receperant nec destruxerant baptismum in eis, quos in Maximiani schismate baptizauerat. sed ad interrogationem catholicorum respondere noluerunt, dicentes non debere hoc ab eis exigi, et cum iterum pressius exigeretur, dixerunt iam internae actionis hoc esse. et secundum eos interlocutus est cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur et illud, si opus esset, postea quaereretur. in ipsa autem diocesi Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae addidisse, quod inani inuidia catholicis obiecerant; hoc et. in aliis locis eos fecisse postea declaratum est. 31 dioecesi v Tertio decimo loco recensitis et recognitis praesentibus catholicis qui subscripserant cognitor obtulit potens, ut considentes potius agerent quam stantes. Donatistae autem recusauerunt, gratias tamen agentes, quod talibus senibus obtulisset consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam et in laudem ipsius cognitoris, quae legat qui uoluerit in conscriptione gestorum. pertinet enim ad rem, quomodo quem sic laudauerunt, ut dicerent honorificum iustum reuerentem benignum, causam tamen, propter cuius actionem tam multi conuenerant, apud eum agi nolebant. Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum prolatum et recitatum est breuiter factum, ut hi quos elegerant agerent uelut aduersus traditores et persecutores suos. recitata sunt etiam eorum nomina, cum hoc catholici fieri petissent, ut constaret, utrum apud Carthaginem praesentes subscripserint. sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret, quod se magna intentione uelle monstrabant. in ea sane recitatione inuenti sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt. inuentus est etiam unus, qui cum suo nomine recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum. et cum quaererent catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem subscribere qui fuerat in itinere defunctus, illi diu fluctuauerunt perturbati et nescientes quid responderent. nam primo dixerunt non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. et cum catholici putassent de alio, id est de clerico, eos dicere, qui pro mortuo subscribere potuit, quaesitum est, utrum clericus suo nomine an illius pro mortuo subscripserit. sed postea responderunt ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum octauo Calendas Iunias mandatum fieret, sed quoniam aeger subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. quo audito catholici petierunt superiora eorum uerba recitari, ut ipsa uarietas deprehensa claresceret. quod cum factum fuisset et appareret, quaesiuit cognitor, utrum saltem sub dei 3 autem] tamen v 11 loco] hoc f 15 subacripseriiit Engelbrecht subscripeerant fv 28 postea] potius / testificatione firmarent eum fuisse Carthagini, quando praesentes praesentibus mandauerunt ut subscriberent. ubi uehementius perturbati responderunt: quid, si se alius pro eodem opposuit? hanc eorum falsitatem deprehensam iudicio dei relinquens iussit cetera nomina recitari, quibus recitatis quaesiuit de numero episcoporum partis utriusque. respondit officium nomina Donatistarum episcoporum esse ducenta septuaginta nouem annumeratis etiam illis, pro quibus absentibus alii subscripserant, computato et illo defuncto. catholicorum autem omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta sex. uiginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se mandare et consentire professi sunt. in loco ergo collationis, hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat, ex his catholicis, qui mandato subscripserant et qui praesentes gestis mandauerant, hi soli defuerunt, qui illic apud Carthaginem incommoda ualetudine tenebantur. ex his autem, quorum nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum illi deerant, quos apud Carthaginem aegrotare responderant, sed etiam illi, pro quibus absentibus, id est apud Carthaginem non constitutis, alii subscripserant. quoniam itaque se Donatistae de numerositate iactabant, excepto eo, quod catholicos plures uenisse Carthaginem constitit, dictum est a catholicis alios episcopos centum uiginti non uenisse Carthaginem, quod quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diuersis necessitatibus (sint) impediti. quod cum audissent Donatistae, responderunt etiam suos multo plures non uenisse Carthaginem et multas esse apud se cathedras uiduatas episcopis, cum in sua notoria, quam cognitori dederant, apertissime dixerint usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut nec grauissimos senes aetas et labor potuerit deterrere, eosque solos non 1 praesens f 2 manduuerit / 3 se scripsi et fv, cl. Post gesta 23, 40 oppoauit scripsi apposuit fv, cf Post gesta l. c . 27 sint inserui essent coni. v uenisse, quos aduersa ualetudo in suis sedibus uel in itinere tenuisset. sane propter cathedras, quas episcopis uacuas apud se esse dixerunt, responsum est etiam a catholicis sexaginta esse, quibus successores episcopi nondum fuerant ordinati. ac per hoc in istis utriusque partis subscriptionibus et falsitates in Donatistis constitit fuisse deprehensas et eorum numerum episcoporum minorem, quandoquidem soli aegroti non uenerant Carthaginem, pro quibus tamen in itinere aegrotantibus alii subscripserant. et omnium nomina cum ipsis etiam, pro quibus alii subscripserant, ducenta septuaginta nouem subscriptio continebat, neque ullo modo credibile fit multo plures quam centum uiginti, hoc est tertiam partem omnium eorum in suis sedibus aegrotasse potuisse et ideo non uenisse Carthaginem. Quinto decimo loco egressis omnibus, qui iam superfluo praesentes erant, et remanentibus eis, quos necessarios utrique delegerant, in perendinum diem collatio dilata est utrorumque consensu, quoniam dies praesens iam uidebatur emensus.