Ingressis itaque utrisque partibus primo loco recitatum est rescriptum imperatoris, quo iussit collationem inter memoratos episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret. Secundo loco recitatum est edictum ipsius cognitoris, quod per prouinciam misit, ut conuenirentur utriusque partis episcopi et intra diem Calendarum Iuniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. in eo edicto basilicas sine iussione imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse uenturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis inuitaret. in eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem uellent cum illo iudicem constituerent, iurauitque se hoc iudicaturum quod ueritas suasisset, et cetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto. Tertio loco recitatum est alterum cognitoris edictum, quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque Gestorum collationis quae supersunt extant apud Mansi, Sacrorum conciliorum noua collectio, tom. IV, pag. 19-245 2 imperatoris] Honorii 15 rescr. imper.] cf. cod. Theodos. VI 3. Mansi pag. 53 et 186 17 edict. cogn.] cf. Mansi pag. 54 27 alt. cogn. edict.] cf. Mansi pag. 57 1 Operis breuiculi collationum praefatio f partis episcopis, qui locus et qui modus collationis futurus esset, supradicto die itidem commemorato et constituto, et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto. Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi sibi ab aduersariis, qua causa fuissent congregati, cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem collationis acta fuerant. et recitata est notoria Donatistarum, in qua dixerunt non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi soli ex episcopis conuenirent ad collationis locum, quos ad ipsam causam peragendam ceteri delegissent, qui omnes triginta sex complebantur, decem et octo hinc et decem et octo inde, id est septeni, qui inter se disputarent, et alii septeni, qui concilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni, qui. gestis custodiendis et conscribendis praeessent; sed petiuerunt se omnes potius qui uenerant adesse debere, ut eorum numerus appareret, dicentes quod eos aduersarii paucos esse mentiti sint. ibi dixerunt ita se omnes uenisse usque ad grauissimos senes, ut hi soli deessent, quos aduersa ualetudo corporis impedisset, et cetera quae ipsa notoria continentur. Quinto loco recitatae sunt litterae catholicorum quas rescripserunt cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia, quae illo edicto fuerant ordinata. in eisdem litteris etiam se obstrinxerunt et polliciti sunt, si in parte Donati ueritas eis demonstraretur ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana; si autem in sua communione potius ueritas ostenderetur ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos, et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. quodsi plebes duos in una ecclesia episcopos ferre non possent, 8 not. Don.] cf. Mansi pag. 60 21 litt. cath.] epist. 128; extat magna ex parte etiam Em. 5-7 8 notoria passim scripsi notaria fv 13 septeni utroque loco scripsi collato altero Marcellini edicto septem fv 24 si] quodsi v utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur. in eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt et ab eis datum in sacrilegQ schismate baptismum non resciderunt, et cetera quae in memoratis litteris continentur.