nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant uincula, nulla tori cura nec altus honor. haec bona libertas Christo seruire et in ipso omnibus esse supra. non dominis hominum, non uitiis seruit, non regibus ille superbis, tantum qui Christo se dederit domino. nec tibi nobilitas uideatur libera, quam nunc sublimem attonita conspicis urbe uehi, quam cernis tanta sibi libertate uideri, ut dedignetur flectere colla deo. multis ille miser mortalibus et quoque seruis seruit et ancillas, ut dominentur, emit. norunt eunuchos et magna palatia passi et quisquis Romam sponte miser patitur, quanto sudoris pretio damnoque decoris constet ibi chlamydis, hic honor officii. nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse emerit, ut nulli seruiat, adsequitur. cum bene se tota dominum iactauerit urbe, seruit daemoniis, si simulacra colit. pro dolor! hos propter remoraris in urbe, Licenti, et regnum Christi spernis, ut his placeas? hos uocitas dominos curua et ceruice salutas, quos ligni seruos conspicis et lapidis? nomine diuino argentum uenerantur et aurum, religio est, quod amat morbus auaritiae. inprecor, hos ut amet, qui non amat Augustinum, 11 Hor. Carm. I 24, 9 1 potea* M 4 es A 5 superbus R 9 quem K liberate uideri. (ni eras) JR 10 deo colla m. 2 punctis corr. M 11 et] 6 A seruus A 12 dominetur codd. edd. praeter m 13 magra C 16 dlamidis, m. 2 clamidis M clamidis ACPRK honore refici A 20 ser, m. 2 seruit P si om., m. 2 et s. M. add. lIlK 21 os K remearis A 22 spernis m 2 supra ras. K 23 et om. MA 26 quodam at K quedam at R morbi C 27 ut amet m. 2 supra ras. K quiJ et qui (et del.) K amant A non colat et Christum. cui placet hos colere. inde ait ipse deus dominis non posse duobus seruiri, quoniam mens placet una deo.