<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><ab><title type="sub">LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. </title></ab><p>De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq. 
    </p><p>Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. <lb/>
      resurget, inquam, corpus secundum christianam <lb/>
      fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur <lb/>
      incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis <lb/>
      autem tunc futura sit, non considerat, quia illo <lb/>
      tempore immutationis angelicae non iam caro <lb/>
      erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae <lb/>
      ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione <lb/>
      disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro <lb/>
      et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis <lb/>
      ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc <lb/>
      habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec <lb/>
      membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio <lb/>
      corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post <lb/>
      resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus <lb/>
      oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque <lb/>
      se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, <lb/>
      quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me <lb/>
      uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam <lb/>
      negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui <lb/>
      secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse <lb/>
      aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla <lb/>
      erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei <lb/>
      non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo <lb/>
      quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem <lb/>
      possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus <lb/>
      difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse <lb/>
      reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen. 
    </p><pb n="693"/></div></div></body></text></TEI>