LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq. Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.