<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum <lb/>
            Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, <lb/>
            cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum,<lb n="15"/>
            honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit <lb/>
            non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, <lb/>
            uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam <lb/>
            Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi <lb/>
            et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed <lb n="20"/>
            admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum <lb/>
            habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere <lb/>
            aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est,

<note type="footnote">19 Ioh. 2, 4 </note>

<note type="footnote">1 quisquis] si quis <hi rend="italic">AFS-(TNVObd</hi> si quisquis <hi rend="italic">PM</hi> 2 esse susceptom <lb/>
            a uerbo dei P a <hi rend="italic">8. I. A, om. FSMVOr</hi> 4 nostra salute <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            sit gesta <hi rend="italic">AFSfTNVObd</hi> sit om. <hi rend="italic">M</hi> est autem <hi rend="italic">AFSf VO</hi> aliquid] <lb/>
            ad M 5 pertinere queat (re queat <hi rend="italic">in ras.) A</hi> istam <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            6 homo <hi rend="italic">om. N</hi> excepto R 7 est tributa (eat s. <hi rend="italic">I. m. 2) F. V</hi> <lb/>
            distat <hi rend="italic">.AFS1 VO</hi> 8 rationale <hi rend="italic">M</hi> nominantur <hi rend="italic">M</hi> 9 id] illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 autem <hi rend="italic">om. M</hi> 14 Christum <hi rend="italic">om. Y</hi> habuisse negant <hi rend="italic">bd</hi> negent <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 15 utrunque <hi rend="italic">A</hi> 16 et-monetrauerit <hi rend="italic">om. M</hi> dei] eius <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            17 sed-suscepit <hi rend="italic">om. V</hi> suscipit <hi rend="italic">P</hi> 18 uirum] uerum <hi rend="italic">AFt</hi> minimi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            negandum <hi rend="italic">PV</hi> 19 Christi] <hi rend="italic">michi Af</hi> 20 nondum michi <hi rend="italic">M</hi> 21 Amonet <lb/>
            Af amonet <hi rend="italic">V</hi> eum <hi rend="italic">om. P</hi> 23 aqua <hi rend="italic">R</hi> secundum-est in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. sup. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum <lb/>
            uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum <lb/>
            uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim <lb/>
            ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo <lb/>
            discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, <lb n="5"/>
            quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: <lb/>
            quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius <lb/>
            doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, <lb/>
            parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam <lb/>
            si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in <lb n="10"/>
            terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et <lb/>
            apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit <lb/>
            eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus <lb/>
            est enim pater uester, qui in caelis est. 
</p></div></div></body></text></TEI>