Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum, honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est, 19 Ioh. 2, 4 1 quisquis] si quis AFS-(TNVObd si quisquis PM 2 esse susceptom a uerbo dei P a 8. I. A, om. FSMVOr 4 nostra salute PM sit gesta AFSfTNVObd sit om. M est autem AFSf VO aliquid] ad M 5 pertinere queat (re queat in ras.) A istam om. TN 6 homo om. N excepto R 7 est tributa (eat s. I. m. 2) F. V distat .AFS1 VO 8 rationale M nominantur M 9 id] illud M 13 autem om. M 14 Christum om. Y habuisse negant bd negent R 15 utrunque A 16 et-monetrauerit om. M dei] eius VO 17 sed-suscepit om. V suscipit P 18 uirum] uerum AFt minimi M negandum PV 19 Christi] michi Af 20 nondum michi M 21 Amonet Af amonet V eum om. P 23 aqua R secundum-est in mg. sup. F secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus est enim pater uester, qui in caelis est.