Sed per temporalem, ut dixi, dispensationem quoniam ad nostram salutem et reparationem operante dei benignitate ab illa incommutabili dei sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adiungimus fidem, credentes in eum dei filium, qui natus est per spiritum sanctum ex uirgine Maria. dono enim dei, hoc est sancto spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero uirginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. sed 1 Ex. 3, 14 1 accipit P audiuit M subiungit APTNFM subiungit et dicit YO baec] deinde P 2 dicis EFt dicens M me om. R 3 patere] potestate M 4 posse esse y contraria R illa P 5 dici potest proprie Y proprio M om. P enim om . Py 6 estque P maneat V 7 nihilj nihil ergo AFSrTNYObd 9 si enim TN sifrigidum om . Sf 11 sit om. AFSTNVOa contrarium om. V 12 que-»ri»r F quereretur ASVf ei contrarium 7 13 responditur F1 14 per om. P diximus TN quoniam legitur post Sed in bd 17 nobis] uerbis M 18 est om. M 19 maria uirgine M dei om. 0 20 spiritu sancto APV est nobis VO tanti om. TN 21 utro Fl 23 dispensatione temporali A dispensatione 0 quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a uerbo dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. quippe cum ista susceptio pro salute nostra gesta sit, cauendum est, ne, cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. et cum homo excepta forma membrorum, quae diuersis generibus animantium diuersa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, quomodo sana est fides, qua creditur, quod id nostrum susceperit dei sapientia, quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit, quod inlustratur luce sapientiae et quod hominis proprium est?