<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam <lb/>
            naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de <lb/>
            solo deo proprie dici potest hoc uerbum — quod enim uere <lb n="5"/>
            est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit <lb/>
            aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est — nihil <lb/>
            habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit <lb/>
            albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid <lb/>
            sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, <lb n="10"/>
            quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque <lb/>
            similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod <lb/>
            est, recte respondetur: quod non est. 
</p></div></div></body></text></TEI>