Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de solo deo proprie dici potest hoc uerbum — quod enim uere est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est — nihil habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur: quod non est.