<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam uerbum caro factum est et habitauit <lb n="10"/>
            in nobis, eadem sapientia, quae de deo genita est, <lb/>
            dignata est etiam in hominibus creari. quo pertinet illud: <lb/>
            dominus creauit me in principio uiarum suarum; <lb/>
            uiarum enim eius principium caput est ecclesiae, quod est <lb/>
            Christus hominem indutus, per quem uiuendi exemplum nobis <lb n="15"/>
            daretur, hoc est uia certa, qua perueniremus ad deum. non <lb/>
            enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi <lb/>
            sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae: gustate, <lb/>
            et eritis tamquam dii. huius igitur humilitatis exemplum, <lb/>
             id est uiae, qua redeundum fuit, ipse reparator noster in se <lb n="20"/>
            ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus <lb/>
            est esse aequalis deo, sed semet ipsum

<note type="footnote">10 Ioh. 1, 14 13 Prou. 8, 22 18 Gen. 3, 5 21 Phil. 2, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 id <hi rend="italic">SP</hi> est <hi rend="italic">om. F*</hi> est condere] cH dicitur <hi rend="italic">M</hi> et creare <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            latina <hi rend="italic">0</hi> 2 ex consuetudine i creare <hi rend="italic">om. VO</hi> 3 gignere creare <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            greca <hi rend="italic">F</hi> discirnit S creatura R 4 ctisma <hi rend="italic">FSTNMVOf</hi> tisma <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            citsma <hi rend="italic">P</hi> ctisin <hi rend="italic">T</hi> ctistin <hi rend="italic">FSNMVOf</hi> tistin <hi rend="italic">A</hi> citsin <hi rend="italic">P</hi> etiam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 quantumlibet <hi rend="italic">0</hi> magna facta <hi rend="italic">P</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 8 facta <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            aint <hi rend="italic">M</hi> et cetera <hi rend="italic">P</hi> neque-facta <hi rend="italic">om. M</hi> hic aliter <hi rend="italic">Pbd</hi> accipere <lb/>
            possumus <hi rend="italic">Pbd</hi> possimus <hi rend="italic">FS1</hi> 10 habitabit R 12 in hominibus <lb/>
            etiam <hi rend="italic">M</hi> quo et <hi rend="italic">M</hi> 13 initio <hi rend="italic">TN</hi> 14 et caput <hi rend="italic">b</hi> ecclesie <lb/>
            est <hi rend="italic">TNVO</hi> est <hi rend="italic">om. FASPMb</hi> quod] qm <hi rend="italic">M onl. b</hi> 15 homine <lb/>
            <hi rend="italic">Pbd</hi> uidendi <hi rend="italic">M</hi> 16 daret <hi rend="italic">0</hi> haec <hi rend="italic">b</hi> recta <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> <lb/>
            peruenimus <hi rend="italic">V</hi> 17 enim] tantum <hi rend="italic">M</hi> 18 primo <hi rend="italic">M</hi> 19 tamquam I <lb/>
            sicut <hi rend="italic">TNO</hi> 20 ipse fuit <hi rend="italic">M</hi> semet <hi rend="italic">AFSTNVO(</hi> 21 rapina R <lb/>
            22 esse se <hi rend="italic">FPTNOx</hi> §qualem <hi rend="italic">PTNVOf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            euacuauit, formam serui accipiens, ut crearetur homo <lb/>
            principio uiarum eius, uerbum, per quod facta sunt omnia. <lb/>
            quapropter secundum id, quod unigenitus est, non habet <lb/>
            fratres, secundum id autem, quod primogenitus est, fratres <lb/>
            uocare dignatus est omnes, qui post eius et per eius primatum<lb n="5"/>
            in dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum, sicut <lb/>
            apostolica disciplina commendat. naturalis ergo filius de ipsa <lb/>
            patris substantia unicus natus est, id existens, quod pater est, <lb/>
            deus de deo, lumen de lumine; nos autem non lumen <lb/>
            naturaliter sumus, sed ab illo lumine inluminamur, ut sapientia <lb n="10"/>
            lucere possimus; erat enim, inquit, lumen uerum, quod <lb/>
            inluminat omnem hominem uenientem in hunc <lb/>
            mundum. addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam <lb/>
            temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere et <lb/>
            ministrare nobis pro nostra salute dignatus est. nam secundum<lb n="15"/>
            id, quod unigenitus est dei filius, non potest dici: fuit et <lb/>
            erit, sed tantum: est, quia et quod fuit, iam non est, et <lb/>
            quod erit, nondum est. ille ergo est incommutabilis sine <lb/>
            condicione temporum et uarietate. nec aliunde arbitror manare <lb/>
            illud, quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuauit. <lb n="20"/>
            nam cum ab eo quaereret, si se populus, ad quem mittebatur, <lb/>
            contemneret, a quo se diceret esse missum, responsum

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">2 cf. Ioh. 1, 3 4 cf. Luc. 8, 21 5 cf. Hebr. 2, 11 <lb/>
            11 Ioh. 1, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 euacuauit] eiinaniuit <hi rend="italic">AM</hi> homo <hi rend="italic">om. M</hi> 2 eius] suam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            uerbuin] quod est uerbum <hi rend="italic">AFSVOf</hi> facta] creata <hi rend="italic">RM</hi> 3 secundum <lb/>
            <hi rend="italic">om. AST\'NFlV1</hi> id] aliud <hi rend="italic">M</hi> 4 id] illud <hi rend="italic">M</hi> 5 est <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            \'6 gratia <hi rend="italic">BP</hi> nascimur R2P nascuntur M per] post <hi rend="italic">0</hi> flliorum <lb/>
            suorum <hi rend="italic">M</hi> 7 filius dei <hi rend="italic">V</hi> 8 est natus <hi rend="italic">M id]</hi> id est P illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            exsistens <hi rend="italic">V est om. M</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. de <hi rend="italic">om. Y1</hi> lumen non <hi rend="italic">V</hi> 11 possimus <lb/>
            lucere <hi rend="italic">VO</hi> enim <hi rend="italic">om. P</hi> 13 itaque] etiam <hi rend="italic">V om. 0</hi> fide 8 <lb/>
            14 nostril N <hi rend="italic">FS</hi> non, <hi rend="italic">sed er. A, om. TNVOr</hi> nobis et ministrare <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNVOybd</hi> 15 secundum <hi rend="italic">om. M</hi> 16 id] illud <hi rend="italic">M</hi> 19 manere <lb/>
            <hi rend="italic">FSMOf</hi> 21 quaereret] credetur quereret <hi rend="italic">V</hi> 22 contempneret <hi rend="italic">AFSPN</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om P</hi> esse <hi rend="italic">om. TN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="11"/>
            dicentis accepit: ego sum, qui sum. deinde subiunxit: haec <lb/>
            dices filiis Israhel: qui est, misit me ad uos. 
</p></div></div></body></text></TEI>