<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam uerbum caro factum est et habitauit <lb n="10"/>
            in nobis, eadem sapientia, quae de deo genita est, <lb/>
            dignata est etiam in hominibus creari. quo pertinet illud: <lb/>
            dominus creauit me in principio uiarum suarum; <lb/>
            uiarum enim eius principium caput est ecclesiae, quod est <lb/>
            Christus hominem indutus, per quem uiuendi exemplum nobis <lb n="15"/>
            daretur, hoc est uia certa, qua perueniremus ad deum. non <lb/>
            enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi <lb/>
            sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae: gustate, <lb/>
            et eritis tamquam dii. huius igitur humilitatis exemplum, <lb/>
             id est uiae, qua redeundum fuit, ipse reparator noster in se <lb n="20"/>
            ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus <lb/>
            est esse aequalis deo, sed semet ipsum

<note type="footnote">10 Ioh. 1, 14 13 Prou. 8, 22 18 Gen. 3, 5 21 Phil. 2, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 id <hi rend="italic">SP</hi> est <hi rend="italic">om. F*</hi> est condere] cH dicitur <hi rend="italic">M</hi> et creare <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            latina <hi rend="italic">0</hi> 2 ex consuetudine i creare <hi rend="italic">om. VO</hi> 3 gignere creare <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            greca <hi rend="italic">F</hi> discirnit S creatura R 4 ctisma <hi rend="italic">FSTNMVOf</hi> tisma <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            citsma <hi rend="italic">P</hi> ctisin <hi rend="italic">T</hi> ctistin <hi rend="italic">FSNMVOf</hi> tistin <hi rend="italic">A</hi> citsin <hi rend="italic">P</hi> etiam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 quantumlibet <hi rend="italic">0</hi> magna facta <hi rend="italic">P</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 8 facta <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            aint <hi rend="italic">M</hi> et cetera <hi rend="italic">P</hi> neque-facta <hi rend="italic">om. M</hi> hic aliter <hi rend="italic">Pbd</hi> accipere <lb/>
            possumus <hi rend="italic">Pbd</hi> possimus <hi rend="italic">FS1</hi> 10 habitabit R 12 in hominibus <lb/>
            etiam <hi rend="italic">M</hi> quo et <hi rend="italic">M</hi> 13 initio <hi rend="italic">TN</hi> 14 et caput <hi rend="italic">b</hi> ecclesie <lb/>
            est <hi rend="italic">TNVO</hi> est <hi rend="italic">om. FASPMb</hi> quod] qm <hi rend="italic">M onl. b</hi> 15 homine <lb/>
            <hi rend="italic">Pbd</hi> uidendi <hi rend="italic">M</hi> 16 daret <hi rend="italic">0</hi> haec <hi rend="italic">b</hi> recta <hi rend="italic">AFSTNVOy</hi> <lb/>
            peruenimus <hi rend="italic">V</hi> 17 enim] tantum <hi rend="italic">M</hi> 18 primo <hi rend="italic">M</hi> 19 tamquam I <lb/>
            sicut <hi rend="italic">TNO</hi> 20 ipse fuit <hi rend="italic">M</hi> semet <hi rend="italic">AFSTNVO(</hi> 21 rapina R <lb/>
            22 esse se <hi rend="italic">FPTNOx</hi> §qualem <hi rend="italic">PTNVOf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            euacuauit, formam serui accipiens, ut crearetur homo <lb/>
            principio uiarum eius, uerbum, per quod facta sunt omnia. <lb/>
            quapropter secundum id, quod unigenitus est, non habet <lb/>
            fratres, secundum id autem, quod primogenitus est, fratres <lb/>
            uocare dignatus est omnes, qui post eius et per eius primatum<lb n="5"/>
            in dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum, sicut <lb/>
            apostolica disciplina commendat. naturalis ergo filius de ipsa <lb/>
            patris substantia unicus natus est, id existens, quod pater est, <lb/>
            deus de deo, lumen de lumine; nos autem non lumen <lb/>
            naturaliter sumus, sed ab illo lumine inluminamur, ut sapientia <lb n="10"/>
            lucere possimus; erat enim, inquit, lumen uerum, quod <lb/>
            inluminat omnem hominem uenientem in hunc <lb/>
            mundum. addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam <lb/>
            temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere et <lb/>
            ministrare nobis pro nostra salute dignatus est. nam secundum<lb n="15"/>
            id, quod unigenitus est dei filius, non potest dici: fuit et <lb/>
            erit, sed tantum: est, quia et quod fuit, iam non est, et <lb/>
            quod erit, nondum est. ille ergo est incommutabilis sine <lb/>
            condicione temporum et uarietate. nec aliunde arbitror manare <lb/>
            illud, quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuauit. <lb n="20"/>
            nam cum ab eo quaereret, si se populus, ad quem mittebatur, <lb/>
            contemneret, a quo se diceret esse missum, responsum

<note type="footnote"/>

<note type="footnote">2 cf. Ioh. 1, 3 4 cf. Luc. 8, 21 5 cf. Hebr. 2, 11 <lb/>
            11 Ioh. 1, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 euacuauit] eiinaniuit <hi rend="italic">AM</hi> homo <hi rend="italic">om. M</hi> 2 eius] suam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            uerbuin] quod est uerbum <hi rend="italic">AFSVOf</hi> facta] creata <hi rend="italic">RM</hi> 3 secundum <lb/>
            <hi rend="italic">om. AST\'NFlV1</hi> id] aliud <hi rend="italic">M</hi> 4 id] illud <hi rend="italic">M</hi> 5 est <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            \'6 gratia <hi rend="italic">BP</hi> nascimur R2P nascuntur M per] post <hi rend="italic">0</hi> flliorum <lb/>
            suorum <hi rend="italic">M</hi> 7 filius dei <hi rend="italic">V</hi> 8 est natus <hi rend="italic">M id]</hi> id est P illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            exsistens <hi rend="italic">V est om. M</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. de <hi rend="italic">om. Y1</hi> lumen non <hi rend="italic">V</hi> 11 possimus <lb/>
            lucere <hi rend="italic">VO</hi> enim <hi rend="italic">om. P</hi> 13 itaque] etiam <hi rend="italic">V om. 0</hi> fide 8 <lb/>
            14 nostril N <hi rend="italic">FS</hi> non, <hi rend="italic">sed er. A, om. TNVOr</hi> nobis et ministrare <lb/>
            <hi rend="italic">AFSTNVOybd</hi> 15 secundum <hi rend="italic">om. M</hi> 16 id] illud <hi rend="italic">M</hi> 19 manere <lb/>
            <hi rend="italic">FSMOf</hi> 21 quaereret] credetur quereret <hi rend="italic">V</hi> 22 contempneret <hi rend="italic">AFSPN</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om P</hi> esse <hi rend="italic">om. TN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="11"/>
            dicentis accepit: ego sum, qui sum. deinde subiunxit: haec <lb/>
            dices filiis Israhel: qui est, misit me ad uos. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam <lb/>
            naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de <lb/>
            solo deo proprie dici potest hoc uerbum — quod enim uere <lb n="5"/>
            est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit <lb/>
            aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est — nihil <lb/>
            habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit <lb/>
            albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid <lb/>
            sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, <lb n="10"/>
            quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque <lb/>
            similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod <lb/>
            est, recte respondetur: quod non est. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Sed per temporalem, ut dixi, dispensationem quoniam <lb/>
            ad nostram salutem et reparationem operante dei benignitate <lb n="15"/>
            ab illa incommutabili dei sapientia natura mutabilis nostra <lb/>
            suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum <lb/>
            adiungimus fidem, credentes in eum dei filium, qui natus est <lb/>
            per spiritum sanctum ex uirgine Maria. dono enim dei, <lb/>
             hoc est sancto spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti <lb n="20"/>
            dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero uirginis, <lb/>
            maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. cui <lb/>
            temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. sed

<note type="footnote">1 Ex. 3, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 accipit P audiuit <hi rend="italic">M</hi> subiungit <hi rend="italic">APTNFM</hi> subiungit et dicit <hi rend="italic">YO</hi> <lb/>
            baec] deinde P 2 dicis EFt dicens <hi rend="italic">M</hi> me <hi rend="italic">om. R</hi> 3 patere] <lb/>
            <hi rend="italic">potestate M</hi> 4 posse esse y <hi rend="italic">contraria R</hi> illa P 5 dici potest <lb/>
            proprie <hi rend="italic">Y</hi> proprio <hi rend="italic">M om. P</hi> enim <hi rend="italic">om</hi>. Py 6 estque <hi rend="italic">P</hi> maneat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 7 nihilj nihil ergo <hi rend="italic">AFSrTNYObd</hi> 9 si enim <hi rend="italic">TN</hi> sifrigidum <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. Sf 11 sit <hi rend="italic">om. AFSTNVOa</hi> contrarium <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            12 que-»ri»r <hi rend="italic">F</hi> quereretur <hi rend="italic">ASVf</hi> ei contrarium 7 13 responditur <hi rend="italic">F1</hi> <lb/>
            14 per <hi rend="italic">om. P</hi> diximus <hi rend="italic">TN</hi> quoniam <hi rend="italic">legitur post</hi> Sed <hi rend="italic">in bd</hi> <lb/>
            17 nobis] uerbis <hi rend="italic">M</hi> 18 est <hi rend="italic">om. M</hi> 19 maria uirgine <hi rend="italic">M</hi> dei <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            20 spiritu sancto <hi rend="italic">APV</hi> est nobis <hi rend="italic">VO</hi> tanti <hi rend="italic">om. TN</hi> 21 utro <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            23 dispensatione temporali <hi rend="italic">A</hi> dispensatione 0 </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat <lb/>
            a uerbo dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, <lb/>
            satis contra illos munitus est. quippe cum ista susceptio pro <lb/>
            salute nostra gesta sit, cauendum est, ne, cum crediderit aliquid <lb/>
            nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat<lb n="5"/>
            ad salutem. et cum homo excepta forma membrorum, quae <lb/>
            diuersis generibus animantium diuersa tributa est, non distet <lb/>
            a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, <lb/>
            quomodo sana est fides, qua creditur, quod id nostrum susceperit <lb/>
            dei sapientia, quod habemus commune cum pecore, illud<lb n="10"/>
            autem non susceperit, quod inlustratur luce sapientiae et quod <lb/>
            hominis proprium est? 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum <lb/>
            Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, <lb/>
            cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum,<lb n="15"/>
            honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit <lb/>
            non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, <lb/>
            uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam <lb/>
            Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi <lb/>
            et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed <lb n="20"/>
            admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum <lb/>
            habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere <lb/>
            aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est,

<note type="footnote">19 Ioh. 2, 4 </note>

<note type="footnote">1 quisquis] si quis <hi rend="italic">AFS-(TNVObd</hi> si quisquis <hi rend="italic">PM</hi> 2 esse susceptom <lb/>
            a uerbo dei P a <hi rend="italic">8. I. A, om. FSMVOr</hi> 4 nostra salute <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            sit gesta <hi rend="italic">AFSfTNVObd</hi> sit om. <hi rend="italic">M</hi> est autem <hi rend="italic">AFSf VO</hi> aliquid] <lb/>
            ad M 5 pertinere queat (re queat <hi rend="italic">in ras.) A</hi> istam <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            6 homo <hi rend="italic">om. N</hi> excepto R 7 est tributa (eat s. <hi rend="italic">I. m. 2) F. V</hi> <lb/>
            distat <hi rend="italic">.AFS1 VO</hi> 8 rationale <hi rend="italic">M</hi> nominantur <hi rend="italic">M</hi> 9 id] illud <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 autem <hi rend="italic">om. M</hi> 14 Christum <hi rend="italic">om. Y</hi> habuisse negant <hi rend="italic">bd</hi> negent <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 15 utrunque <hi rend="italic">A</hi> 16 et-monetrauerit <hi rend="italic">om. M</hi> dei] eius <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            17 sed-suscepit <hi rend="italic">om. V</hi> suscipit <hi rend="italic">P</hi> 18 uirum] uerum <hi rend="italic">AFt</hi> minimi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            negandum <hi rend="italic">PV</hi> 19 Christi] <hi rend="italic">michi Af</hi> 20 nondum michi <hi rend="italic">M</hi> 21 Amonet <lb/>
            Af amonet <hi rend="italic">V</hi> eum <hi rend="italic">om. P</hi> 23 aqua <hi rend="italic">R</hi> secundum-est in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. sup. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum <lb/>
            uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum <lb/>
            uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim <lb/>
            ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo <lb/>
            discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, <lb n="5"/>
            quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: <lb/>
            quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius <lb/>
            doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, <lb/>
            parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam <lb/>
            si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in <lb n="10"/>
            terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et <lb/>
            apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit <lb/>
            eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus <lb/>
            est enim pater uester, qui in caelis est. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium <lb n="15"/>
            uiscerum, ut propterea recusanda uideatur talis domini nostri <lb/>
            generatio, quod eam sordidi sordidam putant, quia et \'stultum <lb/>
            dei sapientius est hominibus&gt; et (omnia munda <lb/>
            mundis* uerissime apostolus dicit. debent igitur intueri, qui <lb/>
             hoc putant, solis huius radios, quem certe non tamquam <lb n="20"/>
            creaturam dei laudant, sed tamquam deum adorant, per cloacarum <lb/>
            fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi et

<note type="footnote"> 4 cf. Ioh. 19, 26. 27 13 Matth. 23, 9 17 I Cor. 1, 25 <lb/>
            18 Tit. 1, 15 21 Manichaei </note>

<note type="footnote"> 1 hora erat <hi rend="italic">SPMOy</hi> nundum <hi rend="italic">P</hi> 2 quid mihi et tibi <hi rend="italic">AV</hi> mulier <lb/>
            quid est <hi rend="italic">OV</hi> 3 qua] qui <hi rend="italic">M</hi> 4 crucifixua homo <hi rend="italic">VO</hi> crucifixus <lb/>
            est <hi rend="italic">A</hi> 5 humanissime <hi rend="italic">om. A</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. r</hi> nuntiarentur A2 <lb/>
            enantiarentur <hi rend="italic">M</hi> 8 docept <hi rend="italic">V</hi> misterlUm <hi rend="italic">V</hi> quo] quod cum <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">VO</hi> uerbo <hi rend="italic">B</hi> 9 eos <hi rend="italic">om. TN</hi> 10 quisquis <hi rend="italic">0</hi> in terris <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            12 hllbuisse] habuisse <hi rend="italic">(sup. exp</hi>. fuisse) <hi rend="italic">F</hi> fuisse ASf 15 nobis <hi rend="italic">FI VIO</hi> <lb/>
            istam fidem <hi rend="italic">M</hi> muniat <hi rend="italic">S</hi> minuit <hi rend="italic">M</hi> 16 domini] dei <hi rend="italic">TN</hi> nostri] <lb/>
            fi <hi rend="italic">er. FT, om. AVO</hi> 17 sordidam sordidi <hi rend="italic">VO</hi> sordidam <hi rend="italic">om</hi>. M <lb/>
            stultum est <hi rend="italic">M</hi> 19 apostolus uerissime <hi rend="italic">M</hi> dicit apostolus <hi rend="italic">1N</hi> <lb/>
            et debent <hi rend="italic">RP</hi> igitur <hi rend="italic">om. RP</hi> 20 haec <hi rend="italic">AFSPTNOy</hi> 21 clacarum <lb/>
            F1 22 foetores <hi rend="italic">F</hi> fctores <hi rend="italic">AS</hi> quaecumque <hi rend="italic">AFyPTNMVbd</hi> <lb/>
            quecnmque <hi rend="italic">S</hi> orribilia Fl horrida <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            in his operari secundum naturam suam nec tamen inde aliqua <lb/>
            contaminatione sordescere, cum uisibilis lux uisibilibus sordibus <lb/>
            sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui <lb/>
            uerbum dei non corporeum neque uisibile de femineo corpore, <lb/>
            ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus<lb n="5"/>
            interuenientibus habitat maiestas uerbi ab humani corporis <lb/>
            fragilitate secretius! unde manifestum est nullo modo potuisse <lb/>
            uerbum dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima <lb/>
            humana maculata est. non enim cum regit corpus atque <lb/>
            uiuificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore<lb n="10"/>
            anima maculatur. quodsi animae maculas illi uitare uellent, <lb/>
            haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.,
</p></div></div></body></text></TEI>